Latin
117.9 to 117.10
Strabo, Strabo de situ orbis 117.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Vel rursus in oc casum directae per hanc lineam: quia per Propontidem &Hellespontum est? Hec enim omnia caepit Eratosthenes perinde ac ab iis testata: qui in locis constiterunt. Et complura incidens in commentaria: quorum ei est copia talem habens Bibliothecam qualem ipse inquit Hipparchus. Haec autem Patroclis fides ex multis confecta est testimoniis regum: qui talem ei credidere principatum: sectatorum suorum contra opinantium ut &ipse Hipparchus nominatim explicat. Ipsa enim ad uersus illos argumenta rerum ab eo dictarum euidentiae sunt. Nec illud parum probabile Patroclis argumentum: quod commilitones Alexandri omnia cursim spectasse dicit. Ipsum etiam Alexandrum diligenter inspexisse: cum homines peritissimi totam ad eum regionem descripsissent, Quoniam quidem descriptionem sibi posterius traditam fuisse a Xenocle asserit: qui regiae gazae custos erat. Quoniam inquit Hipparchus in secundo commentario ipsum Eratosthenem Patroclis credulitatem calumniari: propter suam in Megasthenem discrepantiam de longitudine Indiae: quae ad latus Aquilonis est. Cum Megasthenes asserat stadium quindecim milium: Patrocles uero mille adimat. A quadam enim stationum discrepatione motum nonnullis propter discrepantiam non credere. Illi uero animum non adhibere.