Latin
120.1 to 120.4
Strabo, Strabo de situ orbis 120.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Insula in pelago per magna ad austrum sita. Porrigitur autem in Aethyopiam supra stade millia quin que (ut fama est) è qua multum eboris ad Indorum nundinas &testudines: &reliqua eiusmodi one ra subuehi. Huic insulae latitudo ad proportionem adiicitur longitudini. Eleuatio ex India in ipsam stad triummillium: non minorem efficeret distantiam: quae quantus erat terminus orbis habitabilis in Merone, Siquidem extrema Indiae opponi debent Meroe. Verisimilius autem est plura tribus millibus pone re Siquis hoc adiiciat ad millia triginta: quae Deimachus ait: usque ad excessum in Bactrianos &sog dianos. Hae gentes omnes extra habitabilem &temperatam exciderent. Quis igitur haec dicere au sit: cum &priscos: &aetatis nostrae homines audiat: qui &temperiem: &fructuum fertilitatem posteritati prodidere: primum quidem depositis ad Aquilonem indis Postmodum de Hyrcania &Aria: ac deinceps Margiana &Bactriana. Omnes enim hae extentae sunt ad septentrionale Tauri latus: &Bactriana quidem ad excedentem in Indos plagam approquinquat. Tanta uero felicitate fruuntur: ut ab inhabitabili quam plurimum absint. In Hyrcania uitem uini Metretam ferre dicunt: ficulneam ficorum modios sexaginta. Triticum delapso e culmis frectu denuo renasci: in arboribus apes operari: &mella de frondibus fluere. Idque in Mattiana Mediae: &in Sacasina &in araxina armeniae fieri. Verum in hisce haud sane tantopere mirandum est: si magis quam Hyrcania spectant ad austrum. Et maior earum quam alio in loco temperies. In margiana uero uitem saepius inueniri asserunt: cuius stipitem duorum uix hominum ulnae complectantur. Racemum duorum cubitorum longitudinem implere. Parem &Ariam esse dicunt. Vini autem ubertate superare In ea &uinum adtres homines aetates. i. nonagesimum annum perdurare. Idque in uasis minime picatis, Bactria nam quoque Ariae proximam rerum etiam omnium: oleo duntaxat excepto fertilem esse. Nec uero mirari oportet si harum regionum partes: quod excelsae &montanae sunt frigidae sint. Et enim meridiana climata mon tes habent frigidos: &passim fundamenta sublimia: litet campestria sint. Cappadociae igitur regio ad Euxinum uergens: caeteris tauro appositis magis ac magis ad aquilonem spectat. At enim Bagadania canpus ingens inter Argeum montem ac Taurum intercidens perraro sicubi fructuosam gignit arborem: quanquam ad austrum magis: quam mare ponticum tribus millibus stad tendit.