Latin
120.5 to 120.8
Strabo, Strabo de situ orbis 120.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sinopis autem &Amisi &Pha nariae anteriora arua ut plurimum oliueta gignunt, Oxum autem qui Bactrianam &Sogdianam di sterminat: adeo nauigatu commodum esse dicunt: ut transportata ab Idia in ipsum onera in Hyrcaniam facile deuehantur. Idem porro de locis reliquis per fluuios usque in pontum fit. Quam igitur talem circa borysthenem &maritimam Galliam reperies felicitatem? ubi ne uitis quidem nascitur: aut nata minime perficit. In iis autem qui magis ad austrum uergunt: &magis maritimis: &Bospho reis cuncta producta perficit: sed in ipsa fructuum paucitate hyberno tempore defodiunt. Crestae ue ro glaciei tales apud eos quaedam sunt. In ore quidem paludis Meoticae tanta glaciei uis est: ut quo in loco missus ab Mithridate imperator equestri pugna Barbaros in glacie hyeme superauerat: Illos eosdem nauali praelio: soluto per aestatem gelu uicerit: Eratosthenes &cuiusmodi sit scriptum illud in Aesculapii templo Panticapensium profert: de hydria erea per glaciem discissa: siquis mortalium qualia penes nos gerantur minime credit: hac inspecta noscat hydria: quam non ut pulchrum oblatum deo mu nus: Caeterum ut ingentis hyemis indicium stratius sacerdos posuit. Vbi sane neque cum Bosphoranis facienda est comparatio de dinumeratis antea locis: neque de Amiso atque sinope. Et enim temperatiores quam illi sunt quispiam dixerit. Nam Borystenenses &gallos extremos missos facile faciant. Quippe cum poene uergentes sint in idem ad Amisum: &Sinopem &Bizantium &Massiliam: qui uiciniores au stro Borystenenses &Galli tribus stade millibus &septingentis uno ore dicuntur. Deimachus autem millibus triginta ait. Siquidem assumpserint Taprobanis spacium: &torridae limites: quos non mi nus millibus quattuor posuerint: qui exterius locant &Bactra &Ariam ad locus ab torrida distantes stade militibus trigintaquattuor. quot ab aenoctiali ab Borysthenem dicit Hipparchus esse. Excident utique ad propinquiores aquiloni locos quam borysthenes &Gallia stade millibus octo &octingen tis. Quot quidem stadiis propior ad austrum aequinoctialis est: quam circulus qui torridam temperatamque terminant. Quem per cinnamiferam indiae partem maxime describi dicimus. Nos utique super Gallias plagam usque ad hyberniam: uix habitabilem esse demonstramus: quae non plus quam quinque milium est. Haec ratio circulum quendam habitabilem esse declarat: qui quam hybernia stadiis tribus millibus octingentis magis ad Aquilo nem exponitur.