Latin
121.10 to 121.11
Strabo, Strabo de situ orbis 121.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Et in sequentibus quidem de eisdem cum conatur: uel eadem redargutis a nobis dicit, uel falsis utitur suppositionibus: uel quod nequaquam est consequens infert. Nec enim a Babylone ad Thapsacum quattuor millia stad &octingenta esse. Hinc uero uersus septentrionem ad armenios montes mille ac cen tum: Sequitur ut ex Babylone per ipsius meridianum ad montes arcticos plura sex millibus sint. Nec a Thapsaco ad montes mille ac centum. Eratosthenes ait: sed reliquum esse immensuratum. Itaque intentio ex non data suppositione non concluditur: nec usquequaque Eratosthenes Thapsacum declarauit a Babylone ad septentronem plusquam millibus quattuor &quingentis stad iacere. Dehinc antiquis consonans tabu lis non ea quae ab Eratosthene dicuntur profert de sigillo tertio: sed sibi ad gratiam declarationem fingit ad ingeniosam subuersionem. Ille namque praedictam sequens positionem Tauri &maris. ex. colum nis hac linea orbem duas in partes diuidens: &unam quidem Borealem: alteram uero austrinam partem appellans. Et harum iterum utranque in portiones possibiles partire nititur. Eas uero sigilla uocat. Et au strinae quidem partis primum dicens sigillum Indiam: secundum autem Arianam: quae descriptionem ha bent facilem: ambarum longitudinem ac latitudinem reddere ualuit.