Latin
121.5 to 121.9
Strabo, Strabo de situ orbis 121.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Eiusdem aute ignorationis esse: di cere nullis in locis Indiae ursas occultari: neque contrarias umbras cadere: quod progredienti recte ab Alexandria millibus quinque statim obtingere incipit. Eos uero qui haec dixerunt rursus Hypparchus non bene profecto corrigit. Primum ab hyemali Tropico aestiuum assumens: Postea non existimans uti oportere teste mathematicarum rerum: homine astrologiae ignaro: sicut Eratosthene illius plaecipue te stimonium iudicante. Nec more quodam communi aduersus uaniloquos utente. Vnum enim quoddam ex argumentis est contra uaniloquentes: cum illorum sententiam qualiscumque sit nobis consonantem demonstra mus. Nunc igitur supponentes partes Indiae: maxime in austrum spectantes ad Meroen opponi: quod permulti &dixerunt &crediderunt: quae inconuenientia proueniant demonstrauimus. Postquam Hipparchus nihil huic suppositioni nunc contradicens. Postmodum in secundum commentario minime concedit. Et haec consideranda est ratio. Inquit igitur: cum in eodem parallelo circulo incentes inuicem opponantur: quandoque dem magna intersit distantia hocipsum cognosci non posse: quod loca sub eodem parallelo sint sinem climatum comparatione: quae per alterum locorum est. Philon igitur qui nauigationem in aethiopiam scripsit: solem ad Meroes clima ante quintam &quadragesimam aestiui tropici diem ad uerticem esse tradit. Vmbilici quoque: quem gnomonem uocant: rationem asserere. Ad tropicas autem &aequinoctiales um bras ipsum Era tosthenem prope Philoni concordare: Ipsum autem indiae clima tum a nullo: tum uero neque ab ipso Erato sthene tractari. Quod si utraque illic uersa (ut censent) occultatur: cum Nearcho credit non fieri posse: ut Meroe: &ipsae Indiae extremitates sub eodem iaceant parallelo. Quod si de duabus ursis disparentibus Eratosthenes pariter cum id dicentibus declaratur: quonam modo de ipso Indiae climate neque Eratosthenes nec ullus demonstrat? Haec enim de climate ratio est. Si autem non simul declarat discedat a causa Sed non utique simul declarat. Verum cum Deimachus in nulla indiae parte ursas occultari: neque contrarias umbras cadere dicat: quae suspicatus est Megasthenes imperitiam eius damnat: implicitum id putans mendacium: In quo &secundum ipsum Hipparchum manifeste. Atqui contrarias cadere umbras menda cium implicauit. Etenim nisi ipse Meroe opponitur extrema indiae magis quam Syene ad austrum exponi: con cedere uidetur.