Latin
128.1 to 128.4
Strabo, Strabo de situ orbis 128.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad cae lestia quod hoc pacto eos qui alterubi: quique utrinque umbras habent disterminatos optime distinguit Et ad astrorum aspectum integra quadam partitione commutationem suscipientium, Caeterum ad aeris temperiem: quae cum ad solem iudicetur: generalissime sunt differentiae: quae contendunt ad animantes: ad plantas &ad alia semina contracta sub aere. Et in eo ipso caloris excessus &defectio &mediocritas. Haec autem ob zonarum partitionem propriam suscipit discretionem. Duae enim frigidae caloris defectionem enunciant in unam aeris naturam conductae: &temperatae in unam quandam mediocritatem similiter adducuntur. In reliquam una reliqua. Torrida. Hanc uero &recte geographiae diuisionem esse manifestum est. Terrae nanque descriptio quaerit: ut alterius temperatarum partem a nobis habitatam desterminet. Ad occidentem quidem &orientem a mari sunt termini. Ad austrum autem &aquilonem aer terminat. Medius quidem cum plantis &animantibus tempe ratus est. Vtrinque uero intemperatus &excessu &defectu caloris. Ad has tres differentias in quinque zonas partitione opus fuit. Orbis enim terrae per aeqinoctialem biptitus: &in hemispherium aquilonare: in quo nos sumus: &in australe hasipsas tres describit differentias. Quae enim ad aeqinoctialem uergunt &perustam zonam propter uaporem inhabitabilia sunt. Quae uero ad polumspectant propter frigus. Media temperara ha bitabilia sunt. Is uero adiiciens istas ad tropicos proportionem ad has quinque non reddit: neque simili utentes differentia: sed licet per gentium differentias zonas demonstrauerit: aliam quidem Aethiopicam: alia autem Scythi cam &Gallicam: tertiam uero per medium Polybius profecto haud recte facitur zonas quasdam aquilonaribus distinctas: duas quidem sub illas iacentes: duas autem inter has &tropicos. Dictum est enim quod per signa transmi grantia ea quae non mutantur terminare non oportet: neque per tropicos torridae zonae terminis utendum: &enim hoc dictum est. Verum tamen cum torridam duas in partes diuidit: in cogitationem haud sane contenendam motus esse uidetur: ad qui &uniuersam industriose terram partimur: &in boreale hemispherium &australe cum aequinoctiali. Patet enim hac eam partitione diuidi.