Latin
128.5 to 128.7
Strabo, Strabo de situ orbis 128.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et ipsa torrida quandam efficit commoditatem Itaque utrumque hemispherium omnino tribus ex zonis conficitur: quae similem alterutro speciem habent Talis igit partitio in sex zonas diuisionem suscipit: reliqua uero non admodum. Siue igitur eo qui est per urbes du pliciter partiaris orbem terrae: haud sane conuenienter utrumque hemispherium: occidentale dico &orientale sex in zonas incideres: sed in quinque satis esset diuisio. Ambarum enim partium similitudo torridae: quaes aequinoctialis efficit: continuaque coniunctio superuacaneam &curiosam concisionem ostendi: cum &tempera tae &frigidae eiusdem sint specieni: nec contiguae sint. Sic igitur uniuersam talibus ex hemispheriis intelletam satis suffcienter in quinque diuideres. Si uero (ut inquit Eratosthenes) &supposita quoque aequoctiali temperata est: &idem sentit Polybius: hic autem addit cum quidem altissima sit unde &hymbribus inrrigatur cum septentrionalia nubila per Etesias illic altius plurima incumbant: multo est melius tertiam temperatam hanc efficere quandam angustam: quam quae sub Tropicis sunt introducere. His &talia consonant quae Posidonius meminit transmutationes, sieas quae in transuersa celeriores esse. Similiter &solis ab oriente ad oc casum. Celeriores namque sunt motiones per maximum circulum: quam quae eiusdem uelocitatis sunt. Caeterum Polybio Posidonius instat: quoniam habitationem inquit sub aecnoctiali eminentissimam esse. Haud uanquam enim esse secundum spericam superficiem eminentiem ullam per aequamlitatem. Neque item eam quae sub aequio ctiali est montanam esse sed campestrem: quae quodammodo ipsi maris superficiei aequalis est. Hymbres autem qui Nilum explent ex aethiopicis manarem montibus: cum hoc in loco ista dixerit alibi concedit dicens: cogitare se sub aeqnoctiali montes esse. Vtrique autem ex ambabus temperatis cadentes nebulas pluuias facere: haec autem dissentio manifesta est. Sed si concederetur quod sub aequinoctiali regio montana sit: alia quae dam recumbere uideretur. lidem. n. oceanum confluentem esse aiunt.