Latin
132.1 to 132.5
Strabo, Strabo de situ orbis 132.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Diminuitur autem ab utriusque longitudine quae inter aestiuum ortum: &aequinoctialem occasum: est hanc uero preoccupat Asia ad aequinoctialem ortum semicirculo ad septentrionem uergens, Nam praeterom in rebus quarum reddi causa potest de ambitu laterum mentitur: quod Tanais aestiuo fluat ab ortu. Cuncti namque regionum peritiam habentes a septentrione in Meotin labi affirmant: adeo ut fluminis ostia &Meotidis &fluuius ipse quo ad noscibilis est sub eodem meridiano iaceant. Nec uero digni de quibus uerba fiant: qui illum ex istri regionibus originem ducere dixerunt: &ab occasu aut ani maduertentes quod eo interuallo Tyras &Borysthenes &Hypanis ingentia in portum excurrunt flumi na. Cum ille quide pari spatio distet ab istro: alii autem ab Tanai. Neque Tyre fontibus aut Borysthenis aut Hypanis prorsus inspectis. Sintque illorum cursus magis ac magins ignoti: cum magis ad septentrionem tendant. Itaque per illos in Meotin Tannain perducit: deinde reflectit in illam. Nam eruptiones in septen trionalibus paludis partibus manifestius ostenduntur. Istis autem ad orientem magnis ac magnis pertinem tibus fictus &infinitus est sermo. Commen icius similiter &infinitus illius est sermo: qui per Caucasum ad septentrionem fluere dixit: dehinc in Meotin cursum circumflectere. Nam &hoc dictum est. Ab ortu autem fluenta illius nemo tradidit. Nam si eo modo laberetur non sane e regione Nili contra flueret: nec etiam quo dammodo ad diametrum currere illum excellentiores ostendissent, Perinde ac utriusque fluminis cursu ad in cumbentem meredianum existente. Et ipsa longitudinis terrae demensio aequaliter ad meredianum distans est: cumque ista sic in longitudine extenditur: ut cuiusque longitudinem continentis eo modo capere oporteat: quae inter duos iacet meridianos: &longitudinum mensurae stationum enumerationes sunt: quas uenamur: uel per illos eundo: uel per parallelus uias uel meatus. Verum ille hunc omittens modum nouum introducit qui aesti ui ortus &aeqnoctialis medius est: quadam septentrionalis semicirculi particula. Nemo autem ad immutabilia mensuris ®ulis mutabilibus utitur: nec iis quae alio atque alio dicuntur habitu ad seipsa nullam ha bentia differentiam: Longitudo quidem immutabilis &per seipsam dicitur. Aequinoctialis autem ortus &occa sus, similiter aestiuus &hybernus non perseipsum: sed quo ad nos. Nobis uero interdum alio transmeantibus: interdum alia oriendi &occidendi loca sunt: &aequinoctialia &Tropica. Continentis autem terrae eadem permanet longitudo. Tanain igitur &Nilum non sine loco exitum facere. Aestiuum autem ortum aeqnoctialem nouum.