Latin
132.6 to 132.8
Strabo, Strabo de situ orbis 132.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Quum autem Europa pluribus promontoriis procidat melius quam Eratosthenes de ipsis dixit iste: ad nondum satis sufficienter nam ille tria inquit. Vnum ad columnas pertinens in quo Hispania: alterium ad fretum: in quo est Italia: tetrium ad Maleam in quo quae inter Adriam &euxinum gentes omnes atque Tanam sunt. Iste uero duo prima pari modo exponit: tertium uero ad Maleam &Sunium: in quo Graecia est uniuersa &tractus Illyricus: itemque nonnulla Thraciae. Quartum in quo est ad Traciam Cherronesus. in qua Sesti &Abydi sunt angustiae: eam Thraces habent. Quintum ad Cimmericum bosphoron &ostium Meotidis Pria igitur duo concedamus: simplicibus namque sinibus circundantur: unum quidem inter Calpen &sacrum promontorium: in quo Gades: &pelago inter columnas &Siciliam medio. Alterum &hoc &adriatico. Atqui iapygium promontorium superincidit biuerticem efficiens Italiam: habet autem quandam e contra manifestationem. Reliqua uaria quidem liquidius &multas in partes distincta aliam exigunt partitionem. Ipsa etiam sexpartita portionibus diuisio pariter habet similem consequenter instantiam per promontoria distincta Verumenimuero nos in cunctis particulatim &horum &aliorum: prout attinebit emendationem faciemus: quantum &in Europa &in Africae ambitu erratum est. Haec aduersus antiquiores nunc dicta satis erunt: quot adiectos testimonio nobis esse purauimus: quod iustis de causis hoc idem opus ipsi de legimus: quod tantae emendationis &additamenti prorsus indigebat. Postquam uero ad nostra contra illos uerba est contiguae nostrae pollicitationis aggressio alterum captantes initium: dicimus ei qui locorum descriptionem aggreditur necessarium esse ut plaeraque rerum naturalium &mathematicarum disputata subponat &ad illorum intelligentiam &fidem eorum quae ordine sequuntur tractatum absoluat. Etenim sermone uul gatum est: nec aedium constructorem: nec Architectum aut domicilium aut oppidum aedificare posse absque climatum caelestium partium cognitione, nisi etiam formas magnitudinesque didicerit: caloresque &frigora: caeteraque generis eiusdem: &nisi totum orbis terrae situm locaque proposuerit.