Latin
133.1 to 133.4
Strabo, Strabo de situ orbis 133.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Scriptorem profecto orbis de iis quae sibi incipiendi ordinem habeant: Geometris fidem adhibere oportet: qui terram uniuersam dimen si sunt: hos aut astronomis: ipsos uero physiciis: Phisica uero uirtus quaedam est: at enim uirtuntes nequequa suppositiones habere dicunt: ex seipsis pendentes &in sese ipsis principia &de omnibus fidem habentes. Quae autem a physicis demonstrantur huius generis sunt. Mundi formam esse rotundam: atque caeli: grauium in medium esse momentum. Circa hoc rotundae figurae terra consistit eodem quo caelum centro &ipsa permanet. Perque ipsam ac caeli medium axis extenditur: &circa illam atque axem ab ortu in occasum caelum circumagitur. Cumque illo minime errantes stellae: quae pari celeritate cum polo sunt. Stellae igitur erroris expartes per circulos paralle los deferuntur. Caeterum circuli paralleli notissimi sunt aeqnoctialis. Tropici duo &septentrionales. Verum errones stellae &sol &luna per quosdam obliquos ordines constitutos in zodiaco: his quidem uel omnibus uel plaerisque fidem adhibentes astronomi: deinceps reliquam pertractant motus ambitus defectus &magnitu dines &distantias: &infinita caetera. Eodem modo Geometre totius terrae mensuram captentes: Physicerum &astronomorum sententiis adhaerent. Rursus scriptores terrae omnes geometricas complectuntur opiniones. Cae lum enim quique constare zonis praesupponendum est: quinque etiam zonis terram componi. Eiusdem esse nominis quae in imis &quae in superioribus sunt. Diuisionis quidem in zonas causas rettulimus. Zonae uero per circulos ad aequinoctialem parallelos distingui possunt ex utraque illius parte descriptos. Duos quo dem torridam plagam capientes: &duos post istos. Qui quidem ad torridam duas efficiunt temperatas Penes tem peratas autem duas frigidas apponunt. Vnicuique aut ex caelestibus circulo eiusdem uocabuli terraestris subiacet: &zonae zona similiter. Temperatas esse dicunt quae habitari possunt: reliquos autem inhabitabi les. Vnam quidem ob incendium: reliquas uero propter frigora. Eodem modo &de tropicis &de septentrio nalibus: apud quos sunt Arctici. Superioribus terraestres pari appellatione distsinguunt &unituique sup positos. Cum autem aeqnoctialis totum duas in partes caelum secet: &terram diuidi necesse est: ex incumbentem sibi aequinoctiali. Hemispheriorum autem utrumque &caeleste &terraestre unum quidem Boreale alterum uero australe uocatur.