Latin
133.5 to 133.8
Strabo, Strabo de situ orbis 133.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Sic &de torrida sub eodem circulo bipartito diuisa: una quidem eius pars Borealis: altera uero erit australis. Constat item &temperatarum: zonarum unam quidem Borealem: alteram uero australem fore: cum eiusdem sis appellationis cum hemispherio in quo est. Nuncupatur autem boreale illud hemispherium: quod eam circundat temperatam: in qua sios ab oriente perspectet in occasum ei polus est ad dextram: a sinistra uero aequinoctialis: uel in quo spectantibus in meridiem dexter est occidens: sinister autem oriens: australe uero econtra se habens. Quocirca nos in alterutro esse hemispherio boreali utique manifessum est: in ambobus autem impossibile. Nam ingentes in medio sunt fluuii. Oceanus in primis: postea Torrida. Nec ocea nus quidem in nostrae habitabilis medio totam scindens terram: nec locus exustus: nec illis pars contra di cta climata sese habens repitur in boreali temperata. His acceptis geometra gnomonica usus &reliquis ab astronomico demonstratis: in quibus paralleli ad aequinoctialem per quamlibet habitationem comperiuntur: &qui per rectas hos secant. Designati uero per polos mensurat habitabilem quidem ingrediens. Reliquam autem per distantiarum rationem hoc pacto quantu ab aeqnoctiali usque ad polum intersit inueniret. Quae maximi terrae circuli portio quarta est, hoc qui habet quaedruplam quoque illius partem habet. Hic est autem diameter terrae mensuram complectens. Sicut igitur qui terram metitur ab astronomiae perito sumpsit exordia Astronomus autem a Physico: eodem modo &orbis scriptorem ab eo qui terram dimensus est totam incitatum: isti credere oportet &iis quibus hic fidem praestitit. Tum primum nostri mundi situm exponere quam tus est. Quali figura: quali natura est. Et quonam modo ad uniuersam terram sese habeat, hoc enim terrae scriptoris proprium est officium. Postea ad terrarum singula atque maris prout attinet accom modare sermonem. Cunque significauerit quaecunque nostri maiores non satis idonee disseruerint ad ea quae optime credita fuerint asistere, In tertio Commentario continetur orbis terrarum in partes diuisio: &uniuersae Hispaniae regio ab Herculis columnis usque ad Phyreneum montem. Vbiectum ergo sit rotundam una cum mari terram esse: unamque &eandem cum aequoribus super ficiem habere. In tanta enim mole ipsa terrae contegerentur eminentia cui pusilla sit &oc cultari ualeat. In istis itaque rotunditatem: non instar torni nec geometrae more ad ra Itionem dicimus: sed ad sensum &hoc ipso crassiorem.