Latin
133.9 to 133.10
Strabo, Strabo de situ orbis 133.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
Quinque igitur contenta zonis in telligatur: &aequinoctialis in ea circulus loratus: &alter parallelus huic frigidam in boreali hemispherio disterminans &quidam per polos ad rectas istos secans. Cum ergo septentrionale hemispherium duas terrae quartas complectatur portiones: quas efficit aequinoctialis ad circulum per polos transeuntem. In horum utroque quattuor laterum locus intercipitur cuius boreale latus dimidium est paralleli qui ad polum prtinet: australe uero aeqnoctialis est dimidium. Reliqua uero latera partes sunt eius quae per polos ducitur inuicem opposita pari longitudine. In altera igi tur istorum quaedrilaterum locorum: uter autem sit nihil interesse uidebitur: nostram habitabilem locatam esse dicimus quam insulae similem mare circumalluit. Hoc autem &ratione &sensu demonstrari diximus, quod siquis huic ra tioni fidem abnegat ad terrae descriptionem deficeret utique: nec insulam facere uel huic quod experi mento comprehendimus concedens. Quandoquidem &ab aurora utrinque nauigatio circumabitur: &ab occasu paucis in medio locis exceptis. Haec autem pelagone an solo inhabitabili terminentur nequaquam interest. Orbis namque descriptor partes mundi cognitas disserere cogitat: gnotas autem omittit.