Latin
137.5 to 137.8
Strabo, Strabo de situ orbis 137.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Signum enim orbis occasui pro pinquissimum esse: Hispanorum promontorium quod sacrum uocant. Sibiicitur autem quodammodo lineae: quae per Gades &columnas ducitur &per fretum Siculum &per Rhodiam. Consonare. n. &Horoscopiali. hora rum aspectus: &uentos troque uersum ferentes: &dierum &noctium maximarum prolixitates aiunt. Hora rum enim quaetuordeci dies ac noctes aequinoctiales &in Gaditana &in Hispaniae maritima spectare licet interdum. Posidonius refert ab excelso quodam domicilio in urbem: quae ab hisce loris quaedringen ta distat stadia stellam se uidisse quam Canobum ipsum suspicatur. Ex hoc paululum ex Hispania progressos i meridiem ipsam spectar confiteri: &ex ipsa in Gnido historia atque prospectu. Speculam enim Eudoxi non mul to aliis habitaculis altiorem esse. Hoc ex loco eum stellam Canobum intueri solitum dicitur. In Rhodiaco uero climate Gnidum existere: in quo gades &huius maritimam: hinc ad australes partes nauigantibus iacet Africa: huius uero occidentalis maxime tractus: pars parua ante Gades magis procumbit. Dehinc extremitatem cum fecit angustam ad ortum recedit &austrum. Ac dilatatur paulatim quoad ad Ethericos aethiopas applicat. Hi autem Carthaginensis regionis ultimi iacent cinamiferorum lineam attingentes. Con tra uero a sacro nauigantibus promontorio usque ad nuncupatos Artabros in septentrionem est nauigatio dextra lusitaniam habentibus. Reliquam ad ortum tota obtusum efficiens angulum usque ad pyrenes extrema quae ad Oceanum terminantur. His occidentales Britanniae partes e regione adiacent ad aquilonem. Eodem etiam modo Artabros esse a septentrione. His opponuntur insulae quis Cassiteridas appellant: a pelago quodammodn in Britannico climate constitutae. Liquet igitur quantum extremitates orbis terrarum per longitudinem ex cir cunfuso pelago in angustum coguntur. Cum uero talis forma existat in uniuersum duas rectas suscipere commodum esse uidetur: quae se inuicem secantes in rectum una per longitudinem totius maximi: altera per lati tudinem peruenient. Et una quidem parallelorum: altera meridianorum erit. Deinde istis parallelas intelligen tes in utramque partiri terram ac mare: quo nos uti contigit. Forma enim quem diximus magis manifesta fieret &linearum magnitudo alias atque alias mensuras habentium: &longitudinis &latitudinis.