Latin
137.9 to 137.11
Strabo, Strabo de situ orbis 137.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Climata quoque magis ad orientem uel occasum spectantia melius fient dilucida: pariter &quae ad austrum uel ad aqui lonem uergunt. Postquam uero hasipsas rectas per cognita loca suscipere oportet: quaedam iam susceptae sunt. Dico autem medias duas alteram de longitudine: &alteram de latitudine iam antea dictas. Reliquae uero per has facile dignoscerentur. Quodam enim modo his utentes elementis partes inuicem se habentes colligemus: &caete ras habitandi habitudines in terram uel in caelum spectantes. Caeferum mare plurimum terram designat ac for mat: &sinus ac pelaga: &freta conficit plurimum: isthmos similiterac poeninsulas: &promontoria: Assu munt &ex hocipso fluuii &montes. Per talia namque ipse continentes &gentes &oppidorum situs natura bene compositi intelliguntur: &caeterae uarietates quibus referta est deuignatrix locorum tabula. In quibus quidem est &insularum multitudo pelago dispersa: ac in littoribus omnibus. In aliis alias uirtutes ac uitia &uarios ipsarum usus abususque ostendentibus: hos quidem natura: has uero apparatu: quas natura dici conuenit perdurant enim Adiecta uero permutationes accipiunt. Harum quoque quasdam diu tius perdurare ualentes declarare necesse est. Quae quidem non diu: alioquin uero illustrem claritatem quampiam tenentes &gloriam: uel quae in tempus posterum permanens modum quendam locis cognatum efficit: &apparationem haud amplius existentem. Ea propter &haec memoria teneri oportere con stat. Permultae namque sunt urbes de quibus hoc dici contingit: quod &Demosthenes ipse de adiacentibus Olyntho commemorauit. Quas sic claruisse inquit ut siquis aduentet illas nunquam habitatas fuisse intelligat.