Latin
138.1 to 138.4
Strabo, Strabo de situ orbis 138.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec tamen &alia libenter loca proficiscuntur tam celeberrimorum operum uestigia contemplari cupientes: sicut &illustrium uirorum sepulchra: sic &iure institutarum rerum publicarum re cordationem usurpamus: quae illis in locis iam extinctae sunt. Cum eodem nos modo inuitet utilitas quo &res gestae. Id enim aut imitationis aut talium euitationis gratia sit. Primam itaque designationem repetentes dicimus habitabilem terram nostram circunfluam existentem: ab exteriore mari multos in seipsam ab Oceano sinus admittere. Quattuor autem amplissimos: e quibus aquilonaris quidem mare Caspium uocatur: quod plaerioe nuncupant. Hyrcanum. Persicus autem &Arabicus ab australi mari effunduntur: unus quidem aduersus maxie Caspio: reliquus pontico. Quartus hos magnitudie admodum supera: quem mare nostrum quod interius ap pellamus efficit: initium ab occasu &freto per Herculeas columnas accipiens: &ad orientis regiones alia la titudine longe porrectum: deinde diuisum &duos in sinus diffusioris pelagi terminatu. Vnum quidem a sinistra quem Eu xinum potntum appellamus: alterum autem constantem ex Aegyptio pelago &Pamphilio &Issi co. Caeterum uniuersi quos commemorauimus sinus ab extimo mari angusto influum aestu. Amplius aute sinus arabicus &Gaditanus per columnas: reliquae uero minus. Terra sane quae illos includit trifariam parti ta est quemadmodum dictum est. Eumropa facile plurimas cunctarum formas induit: Africae contra euenit: Asia media quodammodo am barum dispositionem habet. Oes autem ex littoribus intestinis ut multiformes sint aut non causam habent. Exterior autem exceptis iam dictis sinibus simplex est instar clamydis: ut dixi Nam reliquas in exiguo differentias omittamus. In magnis enim quod pusillum sit nihil interest, Rursus in geogra phica scientia non modo formas: &locorum magnitudines inqrimus: sed ant mutuas inter se continetias ut diximus. Et hic interiora littora maiorem qui exteriora uarietatem exhibent. Maior quoque notitia atque temperies &in urbibus &in nationibus per bonna gubernatis instituta in his magis quam in illis uersat.