Latin
141.10 to 141.11
Strabo, Strabo de situ orbis 141.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hisce partibus directa in orientem nauigatione cursus est quidem ad Dioscuriadem supra stad mil. tria: sicut in parte magis ex circuitione manifestabitur. Nostrum igitur mare huius generis est. Terras autem nunc: quae illud amplectuntur subscribere necesse est. Ab iisdem uero regionibus primordium capiamus: a quibus maris ipsius designationem scribentes accipimus. Interius igitur per columnarum fre tum nauigantibus. In dextra quidem est Africa usque ad Nili fluenta: in sinistra uero ad oppositum fretu usque ad Tanain Europa. Terminanntur autem utraeque in asiam. Ab europa est igitur inchoandum. Quandoquidem &mul tiformis in primis est: &ad uirorum uirtutem ingenue disposita: ciuiumque &domesticarum ad alios rerum transfusiua, est enim tota habitabilis: in exigua tantummodo parte: propter frigoris uim inhabitabilis quae finitima Tanaidis &Meotidis incolis: Borystenensibusque in curribus degetibus. Habitabilis au tem regionis id quod est algidum &montanum natura laboriose habitatur. Curatores autem pro bos suscipientia loca etiam praue habitata &per latrocinia mitigantur. Quemadmodum obtinen tes Graeci montes petrasque incoluerunt pulchre ob prouidentia circa ciuilia artesque &reliquum ad ui tam sensum.