Latin
141.6 to 141.9
Strabo, Strabo de situ orbis 141.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
&quingentum in longitudinem protendi perhibetur ex Troa de Byzantium usque: par uero quodammodo extat ipsius latitudo, hic Cyzicenorum consistit insula. Et cir ca eam pusillae quaedam insulae Aegei enim maris ad aquilonem talis est refluxio &tanta: rursusque e Rho dia aegyptium pelagus efficiens &Pamphylium &Issicum. In orientem namque &Ciliciae partes pariter ex tenduntur usque ad stad mil, quinque trans Lyciam &Pamphyliam &uniuersum Cilicum littuns: hinc Syria &Phaenice &aegyptus ad austrum &occasum mare circundant usque Alexandriam. In sinu autem Issi co &Pamphylio Cyprum iacere contingit (quae pelago) contigua est aegyptio. Est autem e Rhodo ale xandriam interuallum ab aquilonis regione stadt puta mil,quattuor. Nauigationis uero circuitus du plicatur: hanc nautarum aestimationem esse de mari spatio phibet Eratosthenes: cum quidam esse sic dicant alii uero mil. stad quinque asserere non dubitent. Ipse autem per umbrarum inuestigatorem Gnomonem stad mil. tria septingenta: quinquaginta inuenisse ait. Huius quidem maris partes Cilicia &Pamphylia: &Ponticae regionens dextrae nuncupatae: simul &Propontidis: &deinceps usque in Pamphyliam extenta lit tora ingentem quandam efficiunt poeninsulam: seu Cheronnesum &magnam quandam fluctibus ambitam terram idest isthmum ex tarsensi pelago ad oppidum Amisum: &Themiscyram campum Amazonum. Regio enim haec intra lineam ipsam consistens usque in Cariam &loniam: &gentes intra Alyn habi rantes tota ab aegeo pelago &iam dicti maris partibus utrinque circumalluitur. Et hanc quidem proprie eodem quo uniuersa nomine Asiam uocamus. Vt autem summatim dicamus: nostri maris signum ma xime in austrum exiens magnae Syrtis sinus est, post hunc Alexandria aegypti: &Nili fluenta. Aquiloni ue ro proximus Borysthenes est: Siquis tandem Meotin quoque pelago adiuxerit. Est enim perinde ac Ta nais pars Occasui autem proprius est columnarum fretum: coniunctissimus uero orienti est quem dixi an te recessus ad Dioscuriadem: haud recte sane sinum issicum dixit Eratosthenes. Ipse enim in eodem me ridiano quo &Amisus &Themiscyra situs est. Quod si uelis assume: &sydenam usque pharnaciam.