Latin
145.1 to 145.4
Strabo, Strabo de situ orbis 145.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
pontum usque ad Caucasum &Iberes &Albanos Sauromatae &Scythe &Achei &Zygi &Heniochi Quae uero supra mare Hyrcanum Scythae Hircanique &Parthi &Bactriani &Sogdiani: &aliae super iacentes Indorum partes ad septentrionem. Ad austrum autem maris Hyrcami ex parte &omnis Isthmi qui huius est maris medius &ponti &Armeniae quae iacet plurima Colchisque: &Cappadocia omnis usque ad Euxinum pontum &Tibaranicas gentes. Adhuc autem quae intra Alyn dicitur regio complectens quidem ad pontum &propontidem Paphlagonas &Bithynios &Myssos: &quae super Hellespontum dicitur Phrygam. Cuius pars etiam est Troas. Ad Egeum autem sequensque mare aeolidem &loniam &Cariam &Lyciam. In mediterraneaque regione Phrygiam: cuius pars est ea: quae gallograecorum dici tur galacia: &quae acquisita est Lycaonesque &Lydia. Deincepsque eius quae intra Taurum ii qui montes obtinent Paropamisades: &quae Parthorum sunt &Medorum &Armeniorum Cilicumque gentes &Lycaones &Pisidae. Post montana uero sunt quae intra Taurum. Prima autem harum Indica gens om nium maxima: &felicissima finiens ad orientale mare atque Athlanticum australe. Inque australissi mo mari praeincet India insula minime minor Britannica Taprobane postque Indicam regionem ad occidentalia declinantibus habentibusque a dextra montes: Regio est mala maleque ob tristitiam suam habitata ab hominibus omnino barbaris nec una gente. Vocant autem Arianos qui se extendunt a mon tibus usque ad Gedrosiam &Carmaniam. Deincesque sunt mare uersus quidem Persae &Susii &Babylonii descendentes ad mare Persicum: circumque hos habitantes gentes paruae. Ad montes autem uel in eis Parthi Medique &Armenii: &quae his finitimae sunt gentes. Atque Mesopotamia. Postque eam quae in tra Euphratem haec sunt Arabia felix omnis difinita sinu arabico omnique &Persico. Et quantam quod dem Scenitae atque Philarchi obtinent ad Euphraten descendentes. Siue qui trans sinum Arabicum usque ad Nilum Aethiopesque &Arabes: &qui post hos sunt aegyptii Syrique &Cilices aliique.