Latin
145.5 to 145.8
Strabo, Strabo de situ orbis 145.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et qui Trachiotae appellantur: ultimique Pamphyli: Post Asiam uero est Atrica coniuncta ipsa Aegyptoque &aethio piae: littus habens Europae aduersum directum fere usque ad columnas: ab Alexandria incipienns praeter Syrtes: &si quis alicubi est sinus alius conuersione mediocri: &quae eiusmodi sit promontorium eminem tia, Littus autem secundum Oceanum ad aethiopia usque ad quidam tanquam parallelum ipsum priori. Postque ista coactam habet ab australibus partibus in acutum summitatem parum extra columnas procedentem faciem temque quodammodo figuram mensalem. Est enim (sicut alii quoque declarant: &. Cn. Piso dux existens re gionis eius nobis enarrauit) Pantherae similis distincta domibus: ut punctis comprehensis arida &de serta terra. Vocant autem huiusmodi habitationes aegyptii auases: Talis autem existens habet quasdam alias differentias trifariam diuisas. Nam a maritima regione secundum mare nostrum ualde felix est plurima: maximeque Cyrenea. Et quae circum Carthaginem Maurorum Columnarumque Herculearum. Habitatur autem mediocriter ea quoque quae est ocenalis: media uero immaniter: ea quidem blattas ferens deserta plurima &aspera uel arenosa. Idem autem passa est ea quae in rectum ad hanc extenditur per aethiopiam uadens &Troglodyciam Arabicamque &Gedrosiam eam quae est Ichthyophagorum idest pisci comedonum Incolunt autem Africam gentes ignotae plurimae. Non enim multam peragrari eam contingit exerciti bus neque alienigenis hominibus. Indigenae uero ipsi pauci ad nos adueniunte longinquo. Neque illi sane crendibilia neque omnia referentes. Ea tamen quae dicuntur sunt huiusmodi. Eos quidem qui sunt meridionalissimi aethiopias appellant. Qui uero sub istis plurimi sunt Garamantes &Arusios &Ni gritas: &qui adhuc sub iis Getulos. Mari autem propinquos uel etiam ipsum tangentes aegyptum uersus. Mar maridas usque ad Cyreneam. Supra hanc autem: supraque Syrtes Psallos atque Nasamones: atque Getulorum ali quos. Deinde Asyntas &Byzacios usque ad Carthaginensem regionem: ea enim est multa. Connectunturque eidem Numidae. Horum autem notissimos: alios quidem Massilies: alios uero Meusesylios apellant: postremi uero sunt Mauri. Omnis autem a Carthagine usque ad columnas felix est regio: sed ferarum immanium nutrix: sicut etiam mediterranea omnis. Non improbabile est autem horum etiam aliquos dici Numidas nequeuntes antiquitus ob multitudinem ferarum agrum colere.