Latin
146.5 to 146.8
Strabo, Strabo de situ orbis 146.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Per Syenen autem parallelus: hinc quidem per Ichthyo phagorum regione secundum Gedrosiam &indicam pergit: illinc uero per australiores a Cyrenem odem quimque stadiorum milibus ad minus, Omnibus autem in medio positis: Tropicique &aequinoctialis circuli recidut umbrae ad utranque partem. Septentrionesque &ad meridiem. Eis quidem qui sunt a Syene atque aestiuo Tropi coad septentriones cadunt umbrae secundum meridiem. Vocantur autem hi quidem biumbres. Alii autem alter umbres. Est &alia quaedam differentia iis qui ad Tropicum: quam in sermone de zonis ante diximus. Est autem ipsa arenosa &battifera &arida. Australium partium abundantium aquis fructuumque foecundarum. In au stralibus autem per Alexandriam &per Cyrenen ad quadraginta stadia: ubi dies maxima est horarum solsti tionalium quattuordecim: supra uerticem fit Arcturus inclinans paulum ad austrum. In Alexandria autem Gnomon rantionem habet ad aequinoctialem umbram eam quam habent quinque ad septem: Sunt enim australio res quam Carthago mille &trecentis stadii: atque australiores Alexandria. Siquidem in Carthagine gno mon rationem habet ad aequinoctialem umbram eam: quam habent undecim ad septem. Peruadit autem hic parallelus partim quidem per Cyrenen &australiores partes carthaginis: nongentis stadiis: usque ad me diam Mauritaniam: Partim uero per aegyptum &per Coelon. i. depressam: Syriam: perque Syriam superiorem Babylonemque &Susiadem Persidem Carmaniam &Gedroliam superiorem usque ad Indicam. Circa Ptolomanidem uero eam quae i phoenice circaque Sydonem &Tyrum dies maximam est horarum solstitionalium quattuordecim cum quarta ho rae parte. Sunt autem isti Septentrionaliores quam Alexandria quidem ferme mille &sexcentis stadiis. Quam Carthago autem ferme septingentis. In Peloponneso autem &circa media Rhodiae &circa Xanthum Lyciae siue paulo australiora &adhuc Syracusis australiora quadringentis stadiis. Ibi dies maxima est horarum solstitionalium quattuordecim cum dimidia. Distant autem hi loci ab Alexandria quidem tribus milibus &sexcentis quadraginta. Pergit hic parallelus secundum Eratosthenem per Cariam Lycaoniam Cataoniam mediam Calpias: portas: Indos eos qui secundum Caucasum. In partibus au tem qui circum Alexandriam troadis secundum Amphilon &Apolloniam eam quae in Epyro: &eos qui sunt Roma australiores septentrionalioresque Neapoli: dies maxima est horarum solstitionalium quindecim. Abest enim hinc parallelus a parallelo quidem Alexandriae eius quae in aegypto septem mi lia ferme stadiorum ad septentriones.