Latin
146.9 to 146.11
Strabo, Strabo de situ orbis 146.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Ab aeqnoctiali uero supra uigintiocto milia stadiorum &octingenta stadia. Ab eo autem qui est per Rhodum tria milia &quadringeta. Ad austrum uero Byzantio &Nicea: &eis quae sunt circa Massiliam mille &quingenta: Estmpaulo septentrionalioris qui per Lysimachiam: quem dicit Eratosthenes esse per myssiam &Paphlagoniam: &per ea quae sunt circa Sinopen: &Hyrcaniam &Bactra. In eo uero qui est circa Byzantium dies maxima est horarum solstitionalium quindecim cum parte ho rae quarta Gnomon autem ad umbram habent rationem in aestiua conuersione eam: quam habent centum &uiginti ad quam draginta duo quinta deficiente parte. Distant enim hi loci a parallelo per medium Rhodiae circiter quattuor milia &nonaginta stadia. Ab aequinoctiali autem circiter triginta milia &trecenta. Nauigantibus ante in Pontum &procedentibus ad septentriones circiter mille &quadringenta stadia: dies maxima fit horarum sol stitionalium quindeci cum dimidia. Absunt. n. hi loci ex equo a polo &ab aeqnoctiali circulo. Estque his se cundum uerticem septentrionalis circulus: super quo iacet is quiem in collo Cassiepeae is qui est in cubito dex tro Persei paulo septentrionalior existens. In iis uero qui distant Byxantio ad septentrionem circiter tria milia &octingenta stadia: dies maxima est horarum solstitionalium sedecim. Fertur itaque Cassiepea in septentrionaliori. Sunt enim loci isti circa Borysthenem: &australia Meotidis. Distantque ab aequinoctiali circiter triginta quattuor milia stadiorum ¢um.