Latin
148.5 to 148.8
Strabo, Strabo de situ orbis 148.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquus ad orientem &meridien iacens si: ad uniuersum conferatur orbem: excellentissimus est ob eorum uirtutem bonorum: quae terra creat &pelagus. Hic est quem flumen Betis alluit iisdem ex locis nascens ex quibus Anas &Tagus mediae inter utrunque magnitudinis existens ab sui primordio: sicut Anas in occasum fluitans: inde in austrum de flectens in idem littus excurrit. Regio ipsa a flumine Betica uocitatur. Ab incolis autem Turdetania. Incolae uero ipsi Turdetani &Turduli appellantur. Sunt qui eosdem arbitrantur: esse sunt qui diuersos. E qui bus est Polybius qui Turdentanis Turdulos finitimos ad septentrionem esse dicit. Hoc autem in tempore nulla inter eos apparent confinia: Hi inter hispaniae populos sapientia putantur excellere: Et littera rum studiis utuntur: Et memorandae uolumina uerustatis habent. Vatum Codices: Leges quoque uer sibus conscriptas e lex annorum millibus ut aiunt. Caeteri etiam hispani usum habent litterarum: non uno quidem genere: haud enim una lingua est. haec autem plaga intra Anam ad ortum quidem usque ad Oretaniam protenditur. A meridie uero ab eius eruptione usque ad Anae maritimum tractum: &usque ad columnas. De ipsa latiore explicandum est oratione. Et de propinquioribus locis quantum ad perdiscen da regionis ingenia: feracitatemque conducit. In hanc maritimae partem &Betis &Anas erumpunt. hinc nouissima Mauritaniae plaga inter Atlanticum incidens pelagus frerum ad columnas efficit. Quo extrarium cum mediterraneo mare coniungitur. hinc &eam hispaniae partem quam Bastirani seu Bastuli uocat: incolunt: Calpe mons est: circuitu quidem non magnus admodu altitudine uero ingens &arrectus: adeo ut longi quis insulae formam praeferat. E nostro ingitur ad exterius nauigantibus marem hic ipse dexter offertur. A cu ius radicibus sita est urbs Calpe stad. xl. uetustum: &haud abiectum sane oppidum. Id superioribus annis hispanorum nauale fuit. Plaerique: e quibus Timosthenes hancab Hercule aedificatam tradidere. Qui eam cognomine heracleam superiori tempore dicit. Ostentari magnum etiam murum in circuitu &naualia.