Latin
148.9 to 148.12
Strabo, Strabo de situ orbis 148.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Inde Menlaria optima habens salsamenta. Postea esse Belonem &urbem &fluuium: hinc enauigationes sunt. Maxime ad Meuritaniae Tingin &mercatura &condiendorum piscium frequentia. Fuit &Zelis urbs Tingi finitima, hanc ad ulteriorem ripam Romani Coloniam traduxere: quibusdam ex Tinge assumpti accolis: Et habitatoribus Roma eo dimissis, &urbi ipsi Iuliae lozae nomenn indidere. Postea Gades angusto discreta freto insula distans a Turdetania Calpe stad circiter. dec, &. l. seu decc, ut alii perhi bent. haecipsa insula nihil ab aliis caeteris in rebus differt. Incolarum uero in nauigando strenuitate: Et Romani populi caritate eo foelicitatis incrementique peruenit: ut licet in extremo sita orbe terrarum: uniuersas tamen nominis celebritate excellat. Caeterum de hacipsa tunc dicendum erit: quum de aliis commemorabimus, Deinde Menesthei cognomine portus est. Et ad Astan &Nabrasin aestuaria. Dicuntur autem aestuaria refertae marinis aquis conualles inundationibus pelagi per quas in mediterranea istar fluuio rum nauigantes ascendunt: ad uicina praesertim oppida. Paulo post Betis bifariam partitus erumpit. Inter cuius ostia intercepta insula stadec. siue (ut plaerisque placet) pluribus a mariuma separatur. Ibi M nesthei existit oraculum. Et Capionis turris consistit in petra: quam circuncirca pelagus alluit. Ea sicut Pharus mirum in modum ad nauigantium salutem aedificata est. Nam cum eiectus ab amnelimus uadosum reddat profundum: &latentibus sub aqua saxis locus ipse promineat: clarum aliquod in aedificandum fuit signum: his superior est Betis nauigatio: Et Ebura oppidum: Et Luciferi templum quod lucem dubiam appellant. Deinceps sunt caeterorum aestuariorum enauigationes: &cum reliquis duo Anae fluminis ostia, E quibus sursum nauigatio exhibetur. Inde nouissimum est sacrum promen Solis strepitus in occaAnas fluui