Latin
151.1 to 151.4
Strabo, Strabo de situ orbis 151.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
torium: a Gadibus minus duobus millibus stad distans. Nonnulli ad Anae ostium ab sacro promonto rio milliaria. Ix. phibent. hinc ad Betis ostium centum. Deinde ad Gades. lxx. Turdetaniam igitur supra littus quod intra flumen Anam est iacere contingit. Eam autem Betis fluuius diuidit: quam amnis Anas ad septentrionem &occasum terminat. Ad ortum autem nonnulli calpetanorum &Oretani. Ad meridiem ue ro ex Bastetanis qui intra Calpem &Gades littus angustum incolunt. Deinceps mare usque ad Anam &Astetani quos agro Turdetanorum adiacere dixi: Et qui extra Anam habitant: &finitimorum complu res. Huius regionis spatium in longitudinem &latitudinem duo stad millia non excedit. Oppidorum ingens est numerus. Nam ducenta esse praedicant. Fama quidem celeberrima sunt: quae super amnes aedificata sunt: aut aestuariis marique proxima propter rerum commoditatem. Corduba Marcelli aedificium eo magnitudinis creuit ut nominis celebritate &potentia polleat. Itidem &Gaditana ciuitas. Altera quidem nauigationis gratia &conciliata cum Romanis societate. Altera uero agri uirtute &magnitudine opitulante magna ex parte Bete Flumine. Eam sane initio habitauere &Romanorum &indigenarum uiri delecti Nam prima haec istos ad locos a Romano populo est dimissa Colonia: Postquae &Gaditana. Ispalis quidem insignis: &haec Romana Colonia. Hoc autem tempore manet emporium: Caeterum honore &deductis nuper in Coloniam Caesarianis militibus ciuitas Betis excellit: tametsi non admodum splendide habitata. Post has Italica &llipa super Beti Longius uero est Astina &Car mo &Obulco, Sunt &in quibus Pompeii liberi debellati sunt Munda &Atetua &Vrso &Tuccis &Iulia &Egua. Hae autem omnes non longe distant a Corduba quodam autem modo eius regionis primaria urbs est Munda idest Metropolis. Distatque a Carteia Munda stad sex millibus &cccc. Quo uictus Cneus confuit. Inde naui dilapsus cum ad incumbentem pelago rupem excessisset obtruncatus est. Eius autem frater Sextus a Corduba salutem fuga comparans: i racto paululum temporis inter Hispanos bello: demum Siciliam ad rebellandum sollicitauit. Postea in Asiam e Sicilia eflugiens captus ab Antonianis ductoribus militi occisus est. In Celtis Conistorsis urbs est nobilissima. Super aestuaria uero Masta est: in quam conuentus est Tungaditanorum. Quae potissimum super insulae nauale stad non pluribus. c. imminet. Beti quidem plurimi assistunt Incolae: quia a mari stad ferme mille acice.