Latin
151.5 to 151.7
Strabo, Strabo de situ orbis 151.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
usque Cordu bam: parum etiam ultra flumine nauigatur aduerso. Vicina ripis arua: &in ipso flumine paruae insulae diligentissime coluntur. Accedit spectandi amoenitas: tum uillarum tum arborum ordime consitarum &agro rum exquisitiore cura laboratorum. Igitur usque Ispalin nauigiis grauioribus: per stad non multo minus o. d. aduerso nauigatur amne. Ad superiora uero oppida usque Illipam minoribus: usque Cordubam autem flu uiatilibus scaphis iter hoc est quidem tempore compactis antiquioribus uero saeculis cauatis arbore litribus: idest monoxylis. Supra clastonem uero non est nauigatu facilis. Quidamque dorsorum instar distant a flumine montes magis minusue admoti in Boream: metallis referti. In locis siquidem ad Ilipan spectantibus maxima uis est argenti. Nec non ad Sisaponem: sic enim &hac &antiqua uocatur aetate. Caeterum ad Cotinas (ita enim appellant) aes una gignitur &aurum subuectis per amnem leuorsum hi montes occurrunt. Dextrorsum autem planities immensa &excelsa iacet: fructuosa: magnisque consita arboribus &ad pascua late patens. Aduersa haec nauigatio neque talibus scaphis: neque ad tantum tractum ripas habet Superiore autem in plaga montes extant auri &argenti habentes indaginem: quam metalleam nuncupant. Ea ad Tagum pertinent. Loca igitur metallica &aspera &tenuia esse oportet: qualia Carpitaniae contigua sunt. &Celtiberis amplius. Talis est &Beturia campos habens ad Ariam accedentes siccitatis immensae. At enim ipsa Turdetania mirifica rerum copia laeta est. Cumque omnium ferax sit: tum etiam plurimam eorum co piam prae se fert. Duplicatur autem ea fructuum feracitas exportatione. Superuacanea enim frugum uber tas nauigantium multitudie facile uenundatur. Id ant &flumina &aquarum (ut dixi) efficit infusio flu minibus perquam similis: &ex mari pariter redundans: quae non modo paruis: sed etiam magnis nauibus eo dem modo ad mediterraneas urbes sursum nauigandi facultatem suppeditant. Per multum spatium enim supra littus inter sacrum promontorium &columnas Herculea uniuersa planicies est.