Latin
162.5 to 162.7
Strabo, Strabo de situ orbis 162.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ad parua primum au daces: nec dum ingentia aggrediebantur facinora: cum magnas nondum uires aut societates comparassent. Si enim sese mutuo tutari uoluissent: neque Carthaginensibus: neque prius Tyriis plurimam eorum regionem per maiorem potentiam incursantibus destruendi fuisset, occasio. Neque Celtis qui nunc appellantur Celtyberi at quam Berones: neque Piratae Viriastho: neque Sertorio postea: neque si alii plaerique amplificandae potentiae aui ditate ducebantur: &Romanus populus augendae potentiae gratia aduersus Hispanos particulatimque contra singulas ciuitates bellum multos protraxit ad annos: nunc hos nunc illos delens: donec ad annum fere ducentesimum atque amplius uniuersos in potestatem redegerit. Ad institutam igitur orbis enarrationem redeamus. Post ea igitur loca Abdera est &Carthago noua: quam aedifi cauit Asdrubal: is qui Barcae Hannibalis ge nitori successit, Ea sane est cunctarum eo in tractu urbium potentissima: nam &munimine &murorum stru ctura atque pulchritudine &portuum commoditate &lacus amoenitate ornatissima est: nec minus argen ti effossionnibus: de quabus ante diximus. Hic &in propinquis locis frequentissima sunt salsamenta. Hoc etiam amplissimum est Emporium: siue de rebus e mari ad mediterraneam importantis siue ex ipsa regione foras ad omnis exportandis: Haec uero pars maritima Hinc usque ad Iberum in medio quodammum interuallo Sucronem habet fluuium &eius excurium: &eiusdem nomins urbem. Labitur autem e monte: o incumbenti contiguus est dorso: &e Malaca &ex imminentibus Carthagini locis pedestri uadabilis: undique ab Ibero aequam iter distans: paululum a Carthagine atque Ibero disiunctus inter Sucronem &Carthaginem triam massiliensium sunt oppidula haud procul a flumine. Ex iis celeberrimum est Hemeroscopeum. i. diurna specula in extremitate Dianae Ephesiae sacellum habens frequenti religione cultum: quo Sertorius ad res maritimas usus est receptaculo. Nam munitissimum est: ad rem piraticam item percommodum. Nauigantibusque longinquum praestans prospectum.