Latin
162.8 to 162.11
Strabo, Strabo de situ orbis 162.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Vocatur autem Artemisium tanquam Dianium: ferrarias habens effossiones feraces ex propiquo: pusillas etiam insulas Planesiam Plumbariam &Lino thalassam imminentem: quae in circuitum est stade, cccc. Dehinc Herculis iniula est ad Carthaginem spectans: quam a scombrorum multitudie captorum Scombriam uocant. Ex cibus Garum (optimum hoc salsamenti genus est) conditur. Abest autem a Carthagine stad. iiii. &. xx. Rursus altero Sucronis ex latere ad Iberi exitum pergenti Saguntus occurrit a Zacynthiis condita: quam Hannibal contra Romani populi foedera diruens: beili punici secundi suscitauit incendium, Proximae urbes sunt Cheronnesus Oleatrum Cartalia. In ipsoque Iberi transitu Dertossa co lonia, Labitur autem Iberus a Cantabris e meridie ortum habens per magnum camporum spatium pari semper interuallo a Pyreneis distans montibus. Inter Iberi uero deflexiones &extremmas Pyrenei partes: a quibus Pompei mo numenta fixa cernuntur prima est urbs Taracoportu carens in sinu quodam sita Caeterum in reliquis idoneae comparata non minus hac tempestate quam Carthago uiris probis ornata. Ad excipiendas enim principium pegri nationes egregie nata &non intra Iberum modo: sed etiam extra late Metropolis idest ciuitatum mater est. Gymnasiae etiam insulae contra non longe iacentes &Ebosus dignitate praestantes oportunum urbi situm ostendunt Eratosthenes autem ei stationem esse affirmat iaciendis anchoris non admodum commodam: sicuti contra disse rens Artemidorus inquit. Vniuersa ab columnis hucusque maritima importuosa est. Deinceps autem hoc ex lo co commodis ornata portubus. Ager quoque bonitatem praecellens Leetanorum Lartoleetarum aliorumque ta lium usque ad Emporium. Illud enim est a Massiliensibus aedificatum a Pyreneis montibus stad mil. iiii, interumallo &Hispaniae finibus ad Galliam distans. Hic est autem uniuersus tractus agrorum &portuum commoditate praestans. Eo in loco Rhodope oppidulum est Emporiensium: quod plae rique ab Rhodiis conditum fuisse tradunt. Et hic &in Emporio urbe dianam Ephesiam eximia ueneratione colunt. In rebus Mansiliensibus causam aperiemus: abitabant autem prius Emporienses pu Emporiensillam quandam oppositam insulam. Quam nunc Paleanpolin. i. urbem ueterem nominant: hoc uero tempore in conti ses nenti habitacula posuere. Diopolis est quam murus diuidit uicinos antea quosdam ex indicetis habens Paleampolis inquilinos.