Latin
165.1 to 165.4
Strabo, Strabo de situ orbis 165.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ad Tagi fontes pertinent. Oppidum est Aruactorum Segeda: &Pallantia. Numantia ab Augusta Cae sarea: quam super Iberum sitam esse diximus: abest ad stad. coc. Celtiberorum etiam urbes extant. Segobrica: &Bilbilis: circa quas Sertorius &Metellus proelium commiscerunt. Polybius uero: cum Vacceo rum: &Celtiberorum populos dinumeret: cum aliis ciuitatibus &Sagesamam: &Intercatiam colligit Posidonius auctor est. M. Marcellum tributum ex Celtiberia exegisse talentum, de. Ex quo coniecturam facere licet: quod Celtiberorum natio frequentissima fuerat: &auri atque argenti copia excellens: tametsi agrum incolentes sterilem. Polybius. ccourbes illorum: a Tiberio Graccho subuersas esse: memoriae prodidit quod ritu Comico: Tib. Gracchi gratia: dictum est ab eo: qui turres urbis appellat. Vt in triumphalibus pompis fieri mos est. Quod ab re nequaquam dictum essa crediderim. Nam Imperatores &rerum gestarum scriptores: ut ornatiora efficiant negocia: ad hoc mentiendi genus efleruntur. Cum etiam qui urbes Hispanorum supra mille fuisse praedicant: huc deduci mihi uideantur: ut ingentes uici: oppida nominentur. Haud enim agri illius ingentium tam multas capere ualet urbes: tum quod sterilis sit: &alienus a motibus nostris: &immansuetus: Tum quod eorum uictus: &actiones longe a littoribus nostris: ad tale aliquid non edoceat, Nam qui per uicos habitant: agrestes sunt: cuismodi magna ex parte sunt Hispani. Ciuitates atem comitate &mansuetudine condiunt incolas. Neque tamen id facile: potissimum cum ad uicinorum detrimentum siluae materiam occasionemque superpeditent, Post Celtiberos: ad austrum sunt montani. Orospedam habitantes: &spectantem ad Sucronem rengionem: Sidetamni usque Carthaginem: &Basterani: &Oretani: ferme usque Malacam, Iberos autem uniuer sos: sicut &de Lusitanis diximus: peltas gestasse constat: &armaturis agiles. perper latrocinia: iaculo: funda &gladio utebantur. Inter pedites equitatum immiscere consueuerant: equis ad conscendedos montes edoctis: nec minus ad curuanda leuiter genua: quotiens iussi fuerint: ubi usus exigit. Producit capreas Hispania: equosque siluestres affatim. Quibusdam in locis: Lacus incrementa suscipiunt. Cygni &eius generis aues plurimae: Similiter &Otides annes procream: &Castoras.