Latin
165.5 to 165.8
Strabo, Strabo de situ orbis 165.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et Castoreum quidem: non eam quam Ponticum habent uim Pontico enim proprium est: ut uenenosum sit: ut &aliis permultis. Cum Posidonius dicat: solum ex aere Cyprio la pidem Cadmiam gigni: &Vitreolum &Spodium. Peculiare uero Hispaniae esse Posidonius asserit: ut nigrae ibidem sint Cornices. Cumque Celtiberorum equi subalbi sint: si interiorem traducantur Hispaniam: colorem per mutant. Sunt autem Parthicorum similes. Nam &agilitate: ¤di dexterritate: reliquos anteire. Radicum ad tincturam idonearum copia permaxima Oliua: uitem: ficulnea: arboribusque similibus: Hispanum ad nos spectans littus abundat. Et exterius frequens est. Quibus oceani pars: Aquilonaris maxime: perper frigus indiget. Reliqua uero amplius: propter hominum incuriam: cum nulla educatione institutis sed neces sitatis magis: &brutarum animantium affectione: &deprauatis moribus uitam agant. Nisi quispiam ad educationem bonam: eos uitam degere existimet: qui ex lotio: diutius intra cloacas seruato: lauacra sibi confi ciant. Quique sibi suisque uxoribus: intritis purgamentis dentes abstergant: quemadmodum Cantabros: confinesque illis factitare fama est. Humi dormitare: Iberis Gallisque commune. Callecis deum nullum esse quidam aiunt Celtiberi &uicini sui in Boream habitantes: cuipiam deo: cuius nomen non extat: rotun da luna tpe nocturno ante fores: per omnis domos pernoctant saltus agitantes. Vettones cum primum Romanorum castra intuentes: quosdam centuriones de ambulationis causa: deflectere uiam cernerent: insanire homines suspicati sunt. Itaque eis praecedentes uiam ad tabernacula commonstrabant: perinde ac: aut fixos per quietem manere aut pugnare: necessarium arbitrarentur. Quis autem mulierum nonnullarum mundum: inter barbaricam non ponat formam: de quo mentionem fecit Artemidorus. Eas enim monilia ferrea: collo circundanta gestare refert: supra uerticem coruos incuruos habentia: &ante frontem longius incumben tes. Hos uero ad curuos uelum: cum uelint attrahunt: ut extentum faciei praebeant um braculum. Hocque magnum ducunt ornamentum. Quadam in parte tympanulum circunducitur: ad posterioresque in occipite ner uos capiti: usque ad auriculas adstrictum in altum: latumque paulatim supinatur. Alias sinciput expilatum eundare: adeon ut amplius quam frons ipsa pateat. Aliquas impolitum ad pedis mensuram in sublime stilum erigere: Cui Caesariem circuntexunt. Deinde pileo nigranti exornant.