Latin
166.1 to 166.4
Strabo, Strabo de situ orbis 166.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum interproeliandum alter pedester certamen init, Nec illis est peculiaris ingens murum multitudo, Vnde pestilentes saepenumero secutis sunt morbis Hoc aduersus Romanos aduenit in Cantabria: ut essent qui accepta mercede: mures uenarentur: &quantitate designata: salutem uix assequerentur. Eos autem tum rerum aliarum: tum uero tritici deprehenderet inopia: ex Aquitania magno cum labore ac difficultate: propter locorum asperitates frumentabantur. Hoc etiam de Cantabrorum diuulgat amentia: quod nonnulli cum in manus hostium uenissent crucibus deinde suffixi laeticiae poena canebat: Huius quidem generis mores agrestis cuiusdam ferocitatis exempla sint. Talia ue ro cum minus ciuilia sint: non tamen beluarum uitam referunt. Quemadmodum apud Cantabros: uiros uxoribus dotes tradere: &filias haeredes designari: a quibus fratres earum uxoribus exhibentur. Hoc quidem cum no admodum ciuile sit: muliebrem quanda habent temperantiam. Hispanu &illud est: ut de more toxitum apponatur quod ex olere: apio consimili conficiunt: nullum afferens dolorem: ut si quod afferatur inuitis: impromptu illud ha beant. Illud etiam eorundem est: ut sese pro iis: quibus concilientur immolent: &pro eis morti se deuoueant: Quidam igitur hac Regionem duas in partes diuisam esse tradunt. Sicut &ipsi diximus. Alii uero unque partitam asserunt. Nec certum in hisce exponi potest: &propter permutationes: &locorum ignobilitas. In notissimis enim partibus &fama celeberrimis: uarietates notitia illustrantur: &agri partitiones: &uocabulorum transformationes &si quod eius generis est. A multis enim diuulgatum est: a Graecis maxinme: qui omnium facundissimi fuere: uerum quaecumque &Barbara: &longinqua &exiguos continentia locos &dissipati sita sunt: de iis commentaria: nec tuta nec admodum multa fuerunt. Adeo ut quorcunque à Graecis remota sunt: ignorationem intendant, Caeterum Latiniquidem Scriptores Graecos ipsos sane imitantur. At uero non multum. Nam quae illi menoriae con mendarunt: a Graecis accepta conuerterunt. Ex seipsis uero non longe suae nationis stadium dilatauetur. Vn de si quae ex illis diminutio defectusque fiat: non multa ab aliis supplementa parantur.