Latin
165.9 to 165.11
Strabo, Strabo de situ orbis 165.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Multa re uera perspecta sermonem de omnibus diuulgant. Hispaniae gentibus: potissimum de iacentibus ad Boream. Nec solum de illarum fortitudine: sed etiam crudelitate: &amentia ritu beluarum. Matres in bello Cantabrico filios: prius quam in hostium manus capti peruenirent necauerunt. Puer quidam cum parentes ac germani captiui: uinculis adstricti ia cerent: eos omnis neci tradidit. Ita enim pater iusserat: attributo in potestatem ferro. Idem fecit mulier quae dam de iis: qui secum capti fuerant. Quidam intra uinosorum conuiuium inuitat, supra rogum se se conien cit. Haec cum Gallis Tracibusque communia conueniunt: &gente Scythica. Virorum mulierumque commu nis est utilitas. Rem ipsae rustica exercent. Puerperaeque uiris ministerium exhibent. Quos illae earum uice accumbere iubent. Interagendumque ipse lauant. Ipsae ad aliquem fluminis alueum accumbentes: infantem panis inuolunt Posidonius tradit honspitem suum Charmoleum ei commemorasse: uirum quendam genere Massiliensem: uiros ac foeminas in agro Ligustico: data mercede ad agri fossionem una conduxide. Vnam autem ut pariendi dolores eam uexare caeperunt: non procul ab opere discessisse. Enixamque confestim opus repetisse: ne mercedem amitteret. Ipse uero cum eam difficulter cum doloribus operantem intueretur: cau sae prius ignarus demum edidicit. Itaque mercedem exhibens: ipsam abire siuit. Elatum igitur tollens infantem fonticuli cuiuspiam lauit aquula. Et panis quos habuit inuoluens saluum baiulauit ad ediculam. Nec illud Hispanis est proprium: ut duo pariter uno uehantur equo.