Latin
169.1 to 169.4
Strabo, Strabo de situ orbis 169.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
circa Metellus propius insulas adnauigans: pellis nauium tectis praetendit: ut aduersus fundarum iactus tegmina essent. Deinde ex Iberia tria Romanorum milia introduxit acolas. Praeter agri uero feraci tatem: &illud hisce in locis commoditatis adest: ut ullum noxium animal non facile reperias. Nam cunicu los nequaquam indigenas esse asserunt. Quinimmo cum ex propinqua insula: quidam marem ac foeminam attulisset tanta ab initio facta eorum est procreatio: ut ex subterraneis cuniculis domicilia subuerteretur: &arbores: &(ut superius commemmoraui) homines ad implorandam populi Romani opem: confugere coacti sint Nunc autem cum ad cractandam eorum uenationem aptissimi facti sint: nulla inualescere sibi damna permittunt. Verum possessores magnam ex terrae fructibus utilitatem assequuntur. Hae quidem intra columnas: quas Herculeas uocant existunt. Iuxta has paruae duae adiacent insulae. Quorum altera Iunonis nominatur insula. Quidam sane &has uocauere columnas. Extra columnas Gades sunt: de quibus tantum solummodo diximus: quod a Calpe stade dec. &Linteruallo disiunguntur. Prope autem erumpentem Betim sitae sunt: de quibus, prolixa disseminatur oratio. Hi etenim sunt uiri: qui &plurima: &ingentia emittentes nauigia: nteum &exterius mare nauigant: cum neque magnam habitent insulam: neque multum e continente fructum legant: neque aliarum ubertate fruantur insularum: sed magis pelagus inhabitent. Pauci admodum rem demesticam curant: uel Romae moram du cunt. Nam incolarum magnitudine: nullis extra Romam positis: gens esset inferior. Igitur accepi in uno aeta tis nostrae censu: equestris ordinis. Graditanos uiros quingentos esse censos: quot in nulla italicarum urbium praeter Patauinos obuenere. Tot autem numero cum sint: Insulam habitant non longiorem stadtec. cum latitudo uspiam staquam unum non excedat. Oppidum initio inhabitabant sane pusillum. Balbus uero Gaditanus uir triumphalis: aliud insuper illis aedificauit: quod Neapolin uocant. Ex ambabus deducta est Didyma: non ultra stad. xxi complexa: nec ea quidam anguste habitata: quippe cum modici sint eius cultores.