Latin
169.5 to 169.8
Strabo, Strabo de situ orbis 169.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Con maiore ex parte maritimas nauigationes omnes exerceant: partim etiam continentem incolant: praesertim uicinam quandam insulam: pr ipsius fertilitatem: quam uelut aemulam Didymae fecere ciuitatem: tanta est loci delectatio. Pauci in illius comparatione: &hic habitacula tenent: illius etiam naualis gratia: quod quidem nauale illis in opposita con tinente Balbus extruxit. Ciuitas ad occiduas insulae partes iacet. Ipsi quoque insulae proximum in extremis est Cronium. Ad alteram partem ad ortum conuersum est Heraclium: quo ex loco maxime continenti coniungitur insula: ad stadii latitudinem: medio interiacente pelago semota. Templum ab urbe. xiimilia passum abesse ferunt: quantum certaminum: tantum &miliariorum numerum facientes. Majus autem est ferme tanto: quaenta est in sulae longitudo: Est autem insulae ab occasu in ortum magnitudinis spatium, Pherecydes autem Gades: Ervthiam uidetur appellasse. In qua ea: quae de Gervone uulgantur fabulis insinuant. Alii uero adiectam huic urbi Insulam: quam stad: interuallo Euripus interlabens segregat. Laeritiam atem pabuli uident: quod pascentium ibi pe cudum lac: serum non efficit. Caseumque multum immiscentes aquam conficiunt: tantum exuberat pingue. Tricesimo die animal suffocatur: nisi quicquam cruoris exhauriatur. Herba uero quam pascuntur oues: sicca quidem est: sed incredibilem gignit aruinam. Quibus ex rebus fabulam: de Geryonis armentis confictam esse coniecturas faciunt, Littus at uniuersum commune frequentibus habitatoribus est. De Gadium uero aedificatione. Gaditani talia memo riae mandauere. Tiriis datum esse oraculum: quo ad Herculis columnas coloniam mittere iuberentur. Qui speculandi gra missi fuerant: ubi ad fretum &ad Calpes angustias peruenere: orbis terminos esse rati: &ibi Her culeae expeditionis finem: &has ab Oraculo coiumnas nominari: intra angustias: quaendam ad locum constiteret: in quo nunc Axitanorum ciuitas est. Ibi facto sacrificio: cum laeta nequaquam hostiae portenderent: retro flexere rursum, Post teporis interuallum missi: extra fretum stad. mille &d. progressi: in Insulam Herculi consecratam peruenere: quae ad Nobam Iberiae urbem iacet. Existimantes hic esse columnas Herculis: deo sacrificium instituisse. Non portendentibus laeta rursus hostiis domum repetisse. Tertio cum classe missos Gades cundidisse &phanum: ad spectantes ad orientem insulae partes aedificasse. Vrbem autem ad occasum. Quamobrem nonnullis angusti ipsius freti ultima: Columnas uideri. Quibusdam uero Gades. Aliis longius a gadibus foris iacere.