Latin
169.9 to 169.12
Strabo, Strabo de situ orbis 169.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Aliqui columnas Calpen: &abilycem opinati sunt montem ex Africa procumbentem. Quem Eratosthenes in Metagonio: Numidarum gente situm asserit. Quidam autem exiguas prope utramque Insulas: est quibus alteram lunonis Insula nuncu pant. Caeterum Artemidorus: Iunonis quidem Insulam: illius templumm appellat. Atque aliam quandam esse inquit. Neque montem Abilyca: Neque Metagonium gentem esse. Errabundos autem scopulos: atque Symplengades: horsum non nulli transferunt: eas esse columnas opinati: quas Pindarus portas Gaderides uocat: ad has nouissimas Herculem profectum esse dictitans, Verumenimuero Diacearchus: Eratosthenes: Polybius: &graecorum pluri mi: ad Euripi angustias: columnas esse manifeste demonstrant. Hispani atem &Afri: apud Gades esse inqui unt. Ex iis. n. quae circa fretum illud existant: nihil esse columnis simile. At odam alii columnias dici illas aiunt quam intra Herculis aedem in Gadibus existant. Sunt antem ex aere: cubitorum. viii. In quibus construendi templi sumptus in scriptus est. Ad quas cum perueniant: qui nauigationem absoluerint: Herculi sacra ferentes: a deo se iuuari instruuntur. Hic maris &terrae finem esse. Hunt uero similiorem: esse sermonem: etiam Polidonius arbitratur: c de oraculo: deque legatis dicta mendacium: de Phoenicum more putat esse. De legatis sane quis contra fidem: aut argumentum: neutram in partem incredibile affirmare ausit? Illud ant quippiam habet intelligentiae: non paruas quasdam Insulas aut montes: pro columnis uideri dicere: sed inuestigare: quae nam proprie columnae dicuntur. Qui sunt mundi: &habitabilis terrae: uel expeditionis Herculeae termini. Veteribus enim hic mos affuit: huius generis confinia ponere. quemadmodum Regini columellam: turrim quandam exilem: super freto locauerunt. Et huic columellae turris: quam Pelori nuncupant: e regione sita est: &quae Philenorum dicuntur arae: in media quodammodo Syrtium tellure sunt. In ipso quoque Corinthiaco Isthmo: columnam quandam locatam fuisse: memoriae proditum est.