Latin
170.9 to 170.11
Strabo, Strabo de situ orbis 170.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Si tamen &horum quisquam puteorum ullam reciproca tionis suspitionem ostentat: haud sane nouimus. Quod si haec accidant ipsas inter difficilia causas accipi oportet. Nam eo modo: quo Polybius inquit: sese habere uerisimile est. Credibile etiam est: uenarum aliquas fontanarum exterius humectatas lassari: &aquis in obliquum effusionem magis praestare: quam per pristinum alueum in fontem retundere. Humectari autem inundante fluctu necessarium est. Deinde sicut athe nodorus inquit: quod circa aquarum incrementum: aut descrescentiam obuenit inspirationi: aut expirationi perquam simile uidetur. Si aliquae fluentes aquae: per alios quidem meatus effundunt effluxionem: secundum naturam in superficiem: aquarum ora fontis appellamus, Per alios uero meatus: ad maris fundum contrahunt. Illud simul extollentes in inundet. Quando uero ipsa expiratio fiat ut proprium. nunc destituat nunc repetat alueum: cum &illud reuersionem accipiat. Nescio autem quonammodo Posidonius cum Phoenices caeteris in rebus idoneos esse demonstret: hoc loco eorum fatuitatem potius quam acumen damnat. Nam dies ac nox per solis mensuratur ambitum: interdum sub tellure: interdum supra tellu Dies rem apparentis. Oceani uero motum ait syderis subire circuitum. Quendam quidem diurnum: Quer Nox dam menstruum: Quendam annuum: ut lunae contingit. Quo enim tempore ista zodiaci magnitu Oceani acdinem excedit orizontis: mare terram ascendere incipit: sensu teste: quoad in caeli medium consencessio derit, Vbi uero declinare sydus ipsum coeperit: sensim rursus pelagus reuertitur: donec occidentis si gnum Luna exuperat. Deinde tanto eadem in constantia tempore manet: quanto Luna ad ipsum coniungitur occasum: &adhuc tanto magis: quanto sub terram mota: signum ab Orizonte distet, Postea rursus ascendere: quousque sub tellurem in caeli medio sit. Deinde regredi quoad in ortum lu na sit procedens: ac signum distat ab orizonte. Consistere uero usque quo signum supra terram eleuetur: &rursus ascendere. Hanc diurnam quidem esse circuitionem asserit.