Latin
171.1 to 171.3
Strabo, Strabo de situ orbis 171.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Menstruam uero quoniam ma ximi circa coniunctiones reflexus efficiuntur. Deinde usque ad dimidiam minuuntur. Iterum augentur usque ad rotundam lunae formam. Diminuuntur usque ad dimidiam descresentem. Postmodum usque ad coniun ctiones incrementa fiunt. Tempore autem &uelocitate crescentias abundare. Annuos uero a Gadi tanis perdidicisse refert. Hic quidem aiunt: ut circa tropicum aestiuum maxime crescant: &recessus &ac cessus. Ipse autem a Tropico usque ad aequinoctialem: diminui existimat. At crescere usque ad hyemalem tro picum. Deinde ad uernum aequinoctium decrescere. Porro crescere ad tropicum aestiuum. Itaque cum circuitiones istae die noctuque &fiant: in utriusque simul tempore mare bis accedat: atque bis discedat: &diurni temporis atque nocturni ordo seruetur. Quonammodo putei repletiones: pro maris incrementis. multotiens euenire putant? Non autem saepe aquarum defectiones: uel multotiens quidem non autem paribus uicibus: uel etiam paribus uicibus? Gaditanos uero ad haec obseruanda minime idoneos extitisse: quae quotidiana fiant. Caeterum quae cotidiana fiant: obseruasse ex iis: quae semel quotannis eueniant: per circuitiones annuas. Quibus eum tamen fidem adhibere liquet. Ex quibus diminutiones &accessiones fieri supplicatur: e tropico in alterum tropicum: &inde reuersiones denuo. Atqui nec illud credibile fit: quod cum ad obseruandum accurati sint: euenientia non uiderint: non euenientibus autem crediderint. Itaque Seleucum quendam a rubro mari profectum ait: quandam in his aequalitatem in aequalitatemque secun dum signorum differentias referre. Cum enim in aequinoctialibus signis Luna consistat: aequalia fieri quae accidant. In tropicis autem inaequalitatem &multitudine: &celeritate prorsus existere. Ex reliquis uero ad singula: secundum approquinquationes proportionem effici. Ipse autem se dicit: cum rotunda cir ca tropicum aestiuum Luna: in Herculis templo Gadibus uersaretur dies complures: annuas drias intelligere nequiuisse, Circa mensis illius autem coniunctionem: magnam in Ilipa annorasse permutationem. praeter superioris temporis fluminis Betis refusionis. In quibus nec ad meredietatem ripas irrigabat.