Latin
175.1 to 175.4
Strabo, Strabo de situ orbis 175.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
auspicarentur. Igitur Ephesum appulsos percontari: quonammodo ex dea imperatum assequerentur. Por ro Aristarchae matronae admodum honoratae: deam in somnis astitisse impantem ut accepto quodam a sacris simulacra: una cum Phocensibus nauigationem Aristarcha subiret. Eo autem confecto: ut primum Colo nia cursum expleuit: &Phanum edificatum esse: &Aristarcham eximia ueneratione habitam: templique sacer dotem designata. Subinde in ciuitatibus per colonias deductis: deam hanc ubique honorem in primis assequu tam: Et eundem diuinae statuae ordinam: &reliquam eodem ritu seruari: quae in ipsa Metropoli consueuere. Cae terum Massilienses rem urbanam per Optimates: &Aristocratiam regentes: omnes legum equitate superant: consilium. do ex uiris instituentes: qui quo ad uita supersit: id honoris genus habet. Quos Timitos. i. honorificos appellant Quindecim uero senatus sunt principes: quibus quae ad manus prompta obueniunt: moderari at regere datum est. Rursum ex hisce quindecim: tres sunt praesides: quibus plurimum potestatis attribuitur. Ve rum ex his nemo Timitus creatur: qui liberos non habet. Neue de ciuium sanguine: tertiam per generationem or tus sit. Eorum leges lonico de more: sunt publice propositae. Ipsorum ager oliuetis ac uinetis natura cultus: ferendis autem frumentis: ob asperitatem sane tenuior ac sterilis: Eaproperter mari magis quam telluri fidu ciam habentes: nauigationem pro eorum ingenio delegerunt. Possmodum tamen uirorum fortitudine ualentes quosdam uicinorum campos occuparunt: eodem sane robore quo &urbes condiderunt: nonnullas inter Hispanos: quibus &Dianae ephesiae sacra: more patrio tradiderunt: ut graecanicis ritibus immolarent. Amnis Rhodani cursus non parum commoditatis Barbaris affert accolis. Est &Taurentium: &Olbia: &Antipolis: &Nicea: ad Salliorum gentem partinens: &ad Ligures alpium incolas. lis adsunt naualia: &armamenta ria. Superiori uero tpare: magna nauium facultas &armorum. Instrumenta quoque tum ad nauigandi usum: tum obsidendis urbibus idonea. Quibus &aduersus Barbaros obsistere ualuerunt: &Romani populi ami citiam conciliarunt. Qui cum illis permultum utiles existerent: magnum ex ipsis susceperunt incrementum. Sextius potissimum redactis in potestatem Sallyis: non longe a Massilia: sui nomins edificauit oppidum. Suaeque appellationis aquas dixit calidas: quarum partem in frigidas permutatam esse ferunt.