Latin
175.5 to 175.8
Strabo, Strabo de situ orbis 175.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi romanorum praesidium collo cans: Barbaros ex eis repressit littoribus: quae ex Massilia ducunt in Italiam: cum eos penitus cohibendi: Massiliensibus uires deessent. Nec ipse plus ualeret: quam quantum per portuosa loca ex mari: aduersus Bar baros per stad. xii. incursaret. Per Thraconem uero stact. viii. Relictam autem ab iis regionem Massiliensibus at tribuit. Complures in oppido suspensae ostenduntur exuuiae: quas ab illis rapuerant: qui omni tempore maria crudeliter uexantes: bellis naualibus supati fuerant. Prioribus quidem annis: cum caeteris in rebus tum uero ex romani populi amicitia eximia felicitate florebant: de qua permulta quis capesseret indicia ro mani Auentinae Dianae simulacrum eodem modo disponentes: apud Massilienses collocauerunt. In Pompe iana uero aduersus Caesarem seditione: cum uicte parti sese addixissent: magnam suae felicitatis iacturam fecere. Tamen penes illos: non pauca pristinae beatitudinis uestigia reliquuntur. Maxime circa machina rum fabricam: apparatus nauales. Cum autem confines iuxta Barbati mitiorem quot annis uictum accipiant. Et ab rerum bellicarum cogitatione: ad ciuiles iam institutiones: terrarumque cultum: propter romanorum uictoriam sese conuertant: nec iis ipsis tantum circa praedicta stadium amplius obuenit. Inditio sunt res ipsae ut hoc tem pore constitutae sunt. Nam primores urbis ad eloquentiae: &philosophandi artes uertuntur. Adeo ut cum ciuitas ipsa paulo ante Barbaris discendi refugio remitteretur: &Gallos Graecis familiares comparasset doctrima ingens Massiliae: etiam contractus graeca oratione scriberentur. Hac sane tempestate nobilissimos Romanos: pro Attica peregrinatione eo ad capessendas disciplinas aduentare suasit: qui bonarum artium cupiditate capiantur. Hos igitur Galli uidentes simul in pace degentes: ad tales uiuendi ritus: eorum ocia pronis disposuerunt ais. Idique non modo per uiros singulos: sed etiam per conia commoda. Nam &priuatim &publice sapientes suscipiunt praeceptores mercede collata: ut de medicis mos est. Frugalis autem uictus atque mode stie. Massiliensium: non minimum quipiam illud signum poneret.