Latin
176.5 to 176.8
Strabo, Strabo de situ orbis 176.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verum cum poeta reliqua fatorum lege da ta esse dixerit: de rei causa indagantem: lamentari non permitti. Nam in ipsis de prouidentia &fato sermonibus talia rerum humanarum: &natura factarum permulta comperies, ut de ipsis dicere liceat: hoc quam illud: longe praestantius factum est. Sicut hymbribus abudare Aegyptum. Sed terram ethiopiam non irrigare. Parim quoque du in Spartam nauigat: adisse naufragium. Verum cum Helenam rapuisset: uiolati iuris non luisse supplicia: cu tantam Graecorum &Barbarorum cladem ediderit: quod in louem rettulit Euripides: Pater inquit luppiter Troia nis quidem mala: Graecie uero cladem inferi cupiens: haec sane decreuit. De Rhodani fluminis ostiis Polybi us Timaeum increpat. Eum non quimque sed duo habere dicens ostia. Artemidorus autem tria inquit. Timaeus uero postea obtusa cernens ostia accedente: &accumulato limo: ingressuque difficiles: nouam incidit fos sam: qua maximam amnis partem excipiens. Massiliensibus uictoriam attribuit: eo ex bello: quod aduersus Ambrones &Toygenos gerebatur. Ex quo immensas opes compararunt: dum abeuntibus &redeuntibus per fluuium: uectigalia exigunt. Nunc temen intrandi manet importunitas: propter fluminis impetu: aggeratumque li mum: &locorum humilitatem. Vnde ne propinquantes quidem latentem sub aqua terram despiciant. Quamobre Massilienses: ut quauis ratione locum hospitalem efficerent: pro signis turres altas aedificauerunt, Itaque &ibidem Dianae ephensiae templum condiderunt: sumpto locoque fluminis ostia efficiunt Insulam. Supra Rhodani uero eruptiones: lacus maris iacet. Lacu autem ostium appellant. Ostrea sane continet innumerabilia quod dem: &alioquin aspectu pulchra hunc plerique ostiis annumerant Rhodani praesertimque ii qui illum se ptem constare ostiis asserunt. Neque hoc neque illud recte dicentes, Mons namque medius est: qui ab amne lacum arceat. A Pyrene igitur iuxta Massiliam: maritima regio talis: &tanta quaedam est. Alia uero ad Varum fluuium Liguresque uicinas urbes Massiliensium habet Turoentium: &Olbiam: &Antipolin: &Niceam &nauale Caesaris Augusti: quod forum Iulii uocant. Hoc autem inter Olbiam &Antipolin constructum est: distans a Massilia stad. vi, milibus. Caeterum uarus Antipolis &Niceae medius est. Hinc quidem. xx. stadue.