Latin
176.1 to 176.4
Strabo, Strabo de situ orbis 176.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Super altero quidem ciuitas admodum munita: apud Narbonem sita est Blittera. Super altero autem Agatha: a Massiliensibus aedificata maritima quam dixi rgio: unum illud de effossilibus mirandum habet piscibus. Alterum longe fere mirabilius quod dicam. Nam in medio Massiliae &Rhodani ubi erumpit spatio campus est: a mari centena distans stadia Tanta enim ipsius diametro existit, cum forma constet circuli. Ab eo uero quod accidit petrosus appellatur: lapidibus qui manus impleamt plenissimus. Sub quibus gramen exoritur: a quo pecoribus pabulisuppeditatur ubertas. In medio salse sca tent: aquae: Salisque uis magna. Vniuersa circumadiacens ora: uentis exposita est. Egregie autem campum hunc Melamboriu: uentus uehemens terribilis &uiolentissimus procellis infestat. Quaedam igitur saxa di strahi uersarique tradunt. Et mortales e curribus fractos euolui. Ipsosque uentorum uioletia: &uestibus &armis nudari. Dicit igitur Aristoteles: lapides a terra motibus: quos Brastos idest ebullientes appellant eiectos in plana: &ad curua loca prolapsos fuisse. Posidonius uero lacum eum existentem fluctuatione con gelatum fuisse inquit: quapropter in plurimis dispartitum esse lapides: sicuti fluuiatilem glaream: littoreosque lapillos: leues quidem: &magnitudine pares. Causamque reddit uterque: &uerisimilis amborum est sermo Ita enim aggregatos esse lapides: non per seipsos consistere necesse est: uel ex humiditate compactos ingenti bus e saxis per tot frugmenta discretos extitisse. Eschylus uero: difficilem redditu rationem perdiscens: uel ab alio suscipiens: in fabulae locum exposuit. Prometheus namque in exponendis Herculi uiis: quae ad Hes peridas e Caucaso ducunt: apud illum sic loquitur. Ad fortem Ligurum &timoris inscium aduentabis exer citum. Vbi aperte scio: nullo de proelio: aut Clypeo lamenta emittere in transeundo. Nam ut tela te desti tuant: in fatorum lege datum est. Ibi ne lapidem quidem ullum e terra captandum habebis cum totus mollis lo cus existat. Spectans uero te opis egentem Iuppiter milserebitur: &nebulam intendens: &rotundarum hymbrem petrarum infundens solum inundabit. Quarum ope congressus: facile Ligusticum uastabis exercitum. Posidonius igitur perinde ac ipsos Liguribus iniecisse &accumulasse lapides: melius esset o Herculem tot indiguisse lapidibus dixit: tanta uero illorum multitudo innumerabili terbae necessaria fuit. Vnde qui fabulam conscripsit: quam qui fabulam abnegat: uerisimiliora dixisse uisus est.