Latin
180.1 to 180.4
Strabo, Strabo de situ orbis 180.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quem Prau sum quidam appellant. At enim neque Prausos ipsos: quaes terras prius habitarint dicetur possumus. Ipsos quoqu Tectosages in expeditionis societatem: contra Delphos uenisse memorant. Thesauros etiam penes illos ab Impatore Ro. Scipione: repartos in urbe Tolossa: deprehensos ex eis esse pecuniis: partem memoriae tra ditur. Homines autem ipsos: &ex domesticis fortunis adiecisse: quibus consecratis deum propitium sibi concilia rent: eas autem quia Scipio attigisse ausus fuerat: tot aduersis casibus eiectum e patria: uitam subuertisse creditum: pinde ac sacrilegio contaminatum &turpiter interiisse: &in bonorum successionem relictos filios. inter scortra obscoene ea abligurisse: &turpiter interiisse: sicuti testis est Timagenes. Quae a Posidonio tradita sunt: uerisimiliora dixerim Repertas Tolosse pecunias circiter. xv. milium talentum fuisse. E qui bus partem in secretis templi sedibus depositam. Partem in consecratis lacubus: nullos apparatus haben tem. Sed aurum atque argentu inelaboratum. Templum autem Delphicum iam per id tempus exinanitum fuisse: tali bus ornamentis a Phocensibus ante spoliatum. Quo tempore sacrum commissum est bellum. Quod siquid relictum fuerat: per multos dispartitum extitisse. Nec in columes domum remeasse credideri: tam misera biliter digressos: Postquae e Delphis discessere: &in diuersa dispersos: &seditione discordes abiisse, Cae terum &hoc ipso &aliis permultis ita asserentibus: cum regio late auro exuberet: &homines superstitiosi te nuem uitam agant: e Gallia passim thesauros habuit. Maxime uero lacus ipsi tutos a praedonibus lo cos exhibebat: ad quos auri &argenti pondera dimiserant. Igitur Romani locorum potiti: lacus publice uenum dederant. Plerique dehinc emptores fabrefactas ex argento molas inuenerunt. Erat aut Tolosse magnae sanctitatis templum: quod finitimi eximia admodum ueneratione colebant. Quam obrem offerentibus plurimis: Preciosis muneribus abundabat: &attingere ea audente nullo Sita uero Tolos sa est ad angustissimum terrae limitem: hoc est Isthmum: qui a Narbonensi mari submouet oceanum tribus stad millibus minorem: Posidonio teste. Rursum prae omnibus annotatu dignum est: quod etia in suprioribus diximus: regionis confessionem ad fluuios &mare exterius: similiter &interius, Insistens enim aliquis non minimam hanc partem inueniret uirtutis locorum.