Latin
180.5 to 180.8
Strabo, Strabo de situ orbis 180.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Dico utique uitae facultates amplecti: tum uniuersorum ocio: ad omnes &communes utilitas refici: ac praecipue tempestante: cum uacationem ab armi: argentes attentissima cura agrorum culturae inuigilant: &ciuiles uitae ritus instituunt. Adeo ut intali bus ipsius prouidentiae opus testari: quis posse uideatur. Non quidam fortuito: sed cum ratione quadam locis institutis. Rhodanus igitur permultam habet nauigationem aduersam: &magnis oneribus: &ad multas regionis partes: quia qui in eum intrant fluuii nauigabiles: cum onustis quoque sunt nauibus. Accipit &Ararin &Dubin: intrantem in hunc amnem. Inde usque ad Sequanam fluuium uadatur. Hinc iam de fertur in Oceanum: &Lexobios: &Hyaderos: Ab his in Britanniam minor quam diurnus est cursus. Cum au tem Rhodanus sit praeceps: &uix aduersa nauigetur aqua: nonnulla hinc onera plaustris pedestri transportantur itinere: quae ad Auernos flumenque Ligerin ferenda sunt: licet iis quadam ex parte proprior sit Rhodanus. Verum cum uia per camporum planiciem haud multo supra stad decc. pandatur: ne aduersa naui gatione utantur: fatilior terrae meatus adigit. Hoc ex loco Liger uberius excipit: e Cemmenis montibus in Oceanum effluens. A Narbone autem per Atacem paululum sursum fit nauigatio. Longius uero terraestre ad Garumnam usque fluuium iter agitur: &hoc stad. decc. Garumna autem excurrit in Oceanum. Haec qui dem de iis qui Narbonensem regionem colunt commemoramus: quos antea Celtas nominabant. Ab eis uniuersos a Graecis: Gallos: Celtas appellatos opinor: ob eorum claritatem. Seu Massilensibus ad hoc: ol eorum uiciniam assumentibus, Deinceps de Aquitanis: &de attributis illis gentibus Gallicis numero quattuordecim: dicendum est quae inter Garumnam &Ligerin habitant. Ex quibus nonnullae Rhodami amnis assumunt regionem: camposque Narbonenses. Vt enim simpliciter dicam: aquitani a natione Gal lica: corporis habitum &lingua differunt: magis Hispanis similes. Discernuntur autem Garumna flumi ne: inter hunc &pyrenen montem habitantes, aquitanicae uero gentes plures quam xx. sunt exiles quidem &ignobiles. Et iis quaedam oceano uicinae: aliae ad mediterranea &Cemmenorum montium extrema usque ad Tectosages porriguntur. Quando quidem pusilla tantula haec erat portio: Quicod inter Garumna Ligerinque continetur: adiectum est. Hi namque fluuii paribus a Pyrenae distantes interuallis quasi diductis: &pariter distantibus inuicem lineis: duo conficiunt loca. Aliis finita lateribus: oceano. s.