Latin
183.1 to 183.4
Strabo, Strabo de situ orbis 183.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
habent Tarbelli: apud quos effodiendi auri summum inter omnis studium est. Escrobibus enim paululum defossis: ad manus mensuram: crustae auri reperiuntur: paruae interdum purgationis indigentes. In reliquis autem frusta &glebulae: haud magnum habentes opificum. Iterior autem &montana tellus est longe praestantior Nam ad Pyrenen Conuenorum Synclydo est ubi oppidum &Lugdunum &Onesiorum aquae calidae ad potandum opimae. Bona est etiam Psausciorum aquam. Inter Garumnam uero &Ligerim adiacent gentes quaedam Aqui tanis: Elui quidem ab Rhodano inchoantes. Post quos Vellai aliquando Aruernis commixti. Nunc sibi ipsis adstricti, Dehinc Aruerni &Limothrices &Petrocorii. Post hos autem Nitiobriges: &Cadurci &Bituriges: qui Cubi nuncupantur. Ad oceanum uero spectantes Santoni sunt &Pictones. Hi quidem (ut dixi mus) Garune accolae: Alii autem Ligeris: Rhuteni autem &Gabalies: Narbonensi terrae proximi. In petro coriis igitur: &Cubis Biturigibus: Ferrariae in oppidis sunt fabricae. In Cadurcis uero Linificinae. In Rhutenis autem argentariae uigent artes: necnon &Gabaliensibus. Eis uero &plerisque Aquitanorum romani ius latii tribuerunt: sicut &Ausciis &conuenis. Aruerni super Ligeri siti Metropolim Nemosum super amne positum habent. Hic penes Cmenabon: quod Carnuntum Emporium est: labitur ad mediam nauigationem habitatum, Fluitque in oceanum. Pristini uero roboris Aruerni ingens exhibent indicium: quod frequenntia ad uersus romanons bella gesserunt: Antea quidem millibus bellatorum ducentis. Deinde duplicatis. Tot enim contra diuum Caesarem millibus cum Vercingetorige proelium commiserunt. Cum prius aduersus maxi mum Aemilianum &Domitium Enobarbum: etiam, ccohominum millibus conflixissent. Contra Caesarem quidem circa Gergoniam: Aruernorum urbem in excelso monte sitam collatum est proelium. Postea Vercingeto rix occurrit: &pugna ad Allesiam: Mandibulae gentis oppibum: Aruernis finitimae: hoc etiam in sublimi locatum est tumulo: cirgentibus montibus &fluuiis duobus. Vbi redacto in potestatem Impratore finitum est bellum. Aduersus est maximum Aemilianum autem conflictatum est: ubi coitus est Tisaris &Rhodani. Vbi Cemmeni etiam montes rhodano propius accedunt. At uero in Domitium adhuc ad inferiora: ubi Sulga: rhodanusque commiscentur. Caeterum usque Narbonem finesque Massiliae: Aruernorum propagabatur Imperium. Subiugatisque item usque ad Pyrenaeos montes gentibus: ad oceanum: atque rhenum.