Latin
183.5 to 183.8
Strabo, Strabo de situ orbis 183.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Bitito qui cum ma ximo &Domitio belligerauit: pater fuit Luerius: qui tantis opibus &lauticia: excelluisse celebratus est: ut cum aliquando familiaribus facultatum ostentationem faceret: currum uectus per campum: nummos aureos &argenteos: huc &illuc dispergeret: quos sectantes illi colligerent. Post Aquitanicam uero par tem ac Narbonensem: alia deinceps est: ab Ligere fluuio ac rhodano: usque ad rhenum. Eo delatus a fon te ad Lugdunum: Rhodanus Ligeri coniungitur. Huius autem regionis partes supernae ad rheni ac rho dani fontes: usque ad medium ferme camporum: Lugdunensium ditioni additae sunt. Reliqua uero &quae ad oceanum uergunt: alteri adduntur particulae: quam incolunt Belgae. Nos autem singula communi magis expositione declarabimus. Lugdunu igitur in cole conditum: ubi arar amnis rhodano commiscetur: Ronano tenetur Imperio. Ampliori quoque supra reliques: excepta Narbone: ciuitatis floret uirorum ordine. Nam &usui magno est illis emporium, Monetam argenteam atque auream: eo in loco romani signant duces, Templum etiam ab uniuersis Gallis communi designatum impensa: &Augusto Caesari dicatum: ante hanc urbem aedificatum est: ubi fluuiorum est coitio. Adest &ara dignitatis eximiae gentium. Ix numero: inseri ptum habens titulum. Earumque singularum statua una. Alia subinde ingens locata est ara. Hanc urbem gen ti Segosianorum praesidere constat. Quae in Rhodani &Dubidis fluuiorum medio iacet. reliquae dehic gentes: uergentes ad rhenum: partima Dubidae: partim ab arare discernuntur. Hi namque (ut superius di ctum est) amnes ab alpibus delati: deinde unum in alueum confluentes: delabuntur in Rhodanum. Alter est fluuius similiter in alpibus ortum habens: Sequana nomine. Effluit autem in Oceanum: parallela separatus a Rheno distantia: per eiusdem appellationis gentem. Ab oriente quidem Rheno propinquior. Ab occasu uero Arari. Quo ex loco praestantissimam suillarum carnium salsamentaria Romam deportantur. Inter Dubidem atque ararin Eluorum gens inhabitat: oppidum penes Ararin Cabyllinum habentium. Ar cemque Bibractem. Caeterum Edui Romanus sese consanguinitate coniunctos asserunt. Primique eius regionis homines in eorum amiciciam socieiatemque conuenerunt. Trans Ararin domicilia tenent Sequani: &Romanis &Eduis dudum aduersantes. Germanis enim saepius adhaerebant. Eorumque in Italiam impetus inuitabant. Roburque non me diocre ostentabant. Adeo ut illis communiter quidem immixti eorum uires amplificarent. Desistentes autem diminuerent.