Latin
183.9 to 183.11
Strabo, Strabo de situ orbis 183.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Aduersus Eduos: &hae sane causae &fluminis contentio inimicitias auxit: qui gentem utranque dirimit: quae sibi proprium uendicat Ararin. Sibique uectigalia pertinere certat. Hac uero tem pestate cuncta romano subiacent Imperio rhe no autem uicina omnium primi colunt Etuatii: quibus fluminis origo uicina est: in Diaduella me te: hic Alpium pars est. A quo Aduas fluuius in contrarium fluit: ad interiorem Galliam: Lacum im plens Larium: Cui proximum conditum est Comum. Dehinc in Padum confluit: de quibus postea dicemus. Rhenus quoque magnas in paludes: Lacumque magnum effunditur: quem Cereti: &Vindoli gi proprius attingunt. Alpinorum plerique: &Transalpinorum nonnulli. Huius loci longitudinem stad sex milium esse Asinius asserit. Quod non ita est: sed recto cursu paulo plus dimidio est. At enim mille pro pter anfractus addita satis haberent. Nam &cellerimus est. Quo circa nec pontibus iungi licet: &a montibus defluens supinus: reliquum cursum per plana agit. Quonam igitur pacto permanere potest: celer atque uiolentus: si supinae illius eleuationi longos multos anfractus adiuxerimus? Ei autem duo tradit ostia: eos accusans qui plura dicant. Istae quidem simul &sequena aliquod profecto: non tamen tantundem telluris ambiunt. Vter que autem in septentrionem ab austro labitur. Ipsisque occurrit Britannia: Rheno quidem propius. Adeo ut Cantium eius insulae orientale promontorium aspectet. Longius atm paulisper Sequana. Hoc sane in io co diuus Caesar: britanniam ad nauigaturus insulam, classe aedificauit. Sequanae spacium quod nauiga tioni patet: ad onera capienda: ex quo Arar ingreditur: paulo minus est quam ligeris atque garumnae.