Latin
187.1 to 187.4
Strabo, Strabo de situ orbis 187.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
poribus: haec de Gallis accepimus: ex permanentibus adhuc consinium Germanorum legibus. Natura,m &ciuibus institutis: ii per similes &cognatione inter se coniuncti: uicinum colunt agru: quem Rhenus amnis separat: paria maxima ex parte cuncta ferentem. Sed Germania magis ad arcto exponitur. Si Australes ad au strales partes: &septentrionales ad septentrionales iudicaueris. Quamobrem eorum facilius desolationes contin git euenire: cum gregatim inferantur: &totus simul exercitus: &uniuersis potius excitetur habitaculis: cum ab aliis ualidioribus eiiciantur. Hos Romani minori negotio: quam Hispanos subiungarunt. His mantea bellum inferre incipientes: nouissime finierunt. Illos autem medio in tpere cuctos debellauere penitus: qui intra Rhenum: Pyreneosque montes iacent. Nam qui gregatim totis copiis irruebant: gregatim simul deballabantur Hispani uero proelia partiti: uires uti depositum seruabant. Alii alio tpe aliisque in partibus: latrocinandi more belligerantes. Sunt igitur omnes natura bellaces: equitatum quam peditatu longe praestantiores. Ab hisce Romanis optimus adest equitatus. Semperque spectantes in Boream: atque Oceano propiores: conseren dis pugnis audaciores. E quibus summos Belgas asserunt esse: pergentes quindecim diuisos: intra Rhenum ac Ligerin uergentes: in Oceanum domos habetes. Solos tamen aduersus Cimbrorum &Teutonum im petum Germanorum obsistere nequeuntes. Belgarum fortissimos Belloacos esse dicunt. Post istos Vessiones Quam uero numerosa mortalium frequentia sit: uel eo patet indicio. Ex belgis enim qui ferre arma pri us poterant, cec. milia censeri dicebantur. Dicta est &Eluetiorum: &Aruenorum &Sotiorum multitudo. E quibus ingens mortalium uis apparet. Et mulierum uirtus ad procreandos: educandosque filios. Sagis uestiuntur: Comasque nutriunt. Prolixis utuntur foeminalibus. Pro tunicis uero: scissos gerunt cum manicis amictus: uix pudenda natesque uelantes, Lana quidem aspera: caeterorum oblongis uillis, Vnde &hirsuta texunt sagula: quae lenae uocantur. Veruntamen Romani inspectantibus ad septentrionem regionibus: gre ges urbanae admodum lanae in pelle nutriunt. Armatura pro corporum proceritate aequalis. Gladius lon gus a dextro dependens latere: Clipeus longus: Hastae ad proportionem: &Meris peltae genus est idest iaculi. Arcubus etiam plerique utuntur: &fundis: Est &illis Sparo similis fustis, Quem non e falarica: sed e manu iaculantur: cum telo certiorem infligat ictum. Quo in aucupiis potissimum utunntur.