Latin
187.5 to 187.8
Strabo, Strabo de situ orbis 187.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc etiam in aetatem uulgo humi cubant. Cenitantes in stramentis assident. Plurima cum lacte illis aesca: Carnibusque multifa riam: praesertim suillis: &recentibus &salitis. Sues autem in agris uersantur: &proceritate &robore &celeritate praestantes. Adeo ut insueto cuipiam accedenti: non minus quam luporum perinculum ingruat. Domici lia &pluteis &cratibus: ad testudinem habent: Et quidem permagna: multis impositis lacunaribus. Tan copiosi illis: &ouium &porcorum greges sunt, ut hinc &sagorum &salsamentorum abundantia: non solum Romae: sed etiam pluribus Italiae partibus suppeditetur. Plurimas ciuitatum primores gubernant: ducem unum primis temporibus: ad annum diligentes. Sicut &in bello: unus a multitudine designabatur Imperator. Nunc uero utplurimum Romanorum edictis parent. Illud in eorum conciliis peculiare obuenit. Siquis alio concionante: uel tumultuetur: uel obstrepat: minister stricto occurit ense: &minitabundus silentium imperat. Qui si non desierit: secundo ac tertio idem factitat. Denique tantum abscindit e Sagulo: ut quod residuum est: reddatur inutile. Aliis quoque permultis est commune Barbaris: ut uirorum ac mulierum: contraria nostris permutent opera. Apud omnes tres passim nationes: eximio in honore sunt Bardi: Vaties: Drui dae Bardi quidem laudationibus rebusque poeticis student. Vaties atem sacrificiorum naturaliumque causarum curae dediti. Druidae praeter causarum naturalium studia: muralem disciplinam exercent. Iustissimi autem omnium opinione: cum sint priuata &publica iudicia eorum fidei mandantur: adeo ut rem etiam bellicam antea iu dicarent. Ita ut Martem collaturi: illis iubentibus desisterent. Capitis quoque iudicia horum sententiae o mittebantur. Cumque horum est abundantia: &agri felicitatem fore existimant. Immortales animas &mundu: &hi &alii esse asserunt. Ignem &aquam aliquando superaturos: Simplicitati atque animositati: multum in esse imprudentiae simul: &superbiae &ornamentorum studium. Et enim aurea illis sunt gestamina. Collo quidem torques: Manibus ant &lacertis: Armillae dignitatis honores: tinctas gestant uestes: &auro pictas. Qua ex leuitate uictures quidem: intolerabiles sunt. Victi atem stupidi uidentur. Amentiae quoque Bar barici mores adsunt. Et quod Borealibus plurimum gentibus accidit: suaptae nationis ignoratio. E prae lio decedentes ceruicibus equorum hostium capita suspendunt. Eaque domum delata: ut sint spectaculo uestibus affigunt.