Latin
188.1 to 188.4
Strabo, Strabo de situ orbis 188.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsas dehinc aduolantes alites: partim commanduca re partim dissiparem. Cuius autem lagana dissipentur: illum uictorem euadere. Haec quidem fabulosius memorat. De cerere uero atque Proserpina: uerisimiliora dicit. Insulam Britanniae proximam in qua similia Samothra cibus Caereri: &Proserpine sacrificia fiunt. Huic etiam fides est adhibenda. Arborem in Gallia nasci: fico simillimam: fructum corno similem gignere: unde pharethrae fabricantur. Eam si incidas: loetalem succum effunde re: ad inungendas sagittas utile. Illud etiam diuulgatum est: Gallos omnes contentionis auidos esse. Penes eos de deus non esse putatur: cum adolescentes uigentibus annis minime parcunt. Ephorus tam late Galliae magni tudinem excedere tradit: ut quam nunc uocamus Iberiam plurima illius spatia Gallis: usque Gades attribu at. Homines ipsos Graeci nominis amatores declarat. Multa de illis peculiariter asserit: quae huius tempesta tis hominbus: haud sane respondent. Hoc etiam illorum est proprium ut laboribus agitentur: cum macilenti sint: uen tresque minime propendeant. Quiquis item iuuenis Zonae mensuram excedat multari. Haec quidem de Transal pina Gallia. Britaniae formam: triangula est: Eius latus ubi ad longitudinem maximum est. Galliae e regione opponitur: neque minus neque productius. Et enim stad circiter, inii millium &,cec aut, eccc. Latus utrumque &Gallicum: ab Rheni eruptione: usque ad Arctica Pyrenaei montis: excurrentia saxa ad Aquitaniam: &Cantii &Rheni ostiis oppositi. Quod quide orientem maxime solem prospectans Britanniae signum: usque ad extremas Insulae rupes: in occasum contra Aquitaniam: montemque Pyreneum est. Haec quidem a Pyrenaeis montibus ad Rhenum minima distantia est. Quando quidem maxima dicta est stad. v. milium. Ad acclinationem quandam esse a parallela flumini locatione credendum est: ex utraque ad montem parte inflexione quaedam facta ad extrema in Ocea num uergentia. Quattuor uero quibus ex continenti assidue in insulam utuntur: interualla sunt: quae ab egres sibus amnium extant. Rheni uidelicet ac Sequanae: Ligerisque &Garunnae. Illis autem o uicina loca tenent: ascensuris ex confinibus Menapiorum Morinis: non autem ab eius ostio enauigatio est. Quibus quidem Itium uicinum est: quo nauali usus est diuus Caesar: cum in insulam cursum soluit.