Latin
187.9 to 187.11
Strabo, Strabo de situ orbis 187.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Posidonius autem scriptum reliquit: cum haec primum multis spectaret in locis: ob rerum insolentiam obriguisse. Postmodum ex assuetudine: aequiore tulisse animo. Illustrium ate uirorum capita cedrinis condientes odoribus: peregrinis ostentant: Nec tantidem auri redimi dignabantur. Ab hisce uero rerum obscoenitatibus: foedisque sacrificiorum &diuinationum ritibus: mori nostro contrariis. Ro mani prorsus eos auerterunt. Nam hominem diuinationi destinatum in tergo ferientes: ex ipso impa tientiae afflictandique modo: uaticinium capiebant. Immolabant ant Druidis nequaquam absentibus. Alia quoque humanorum sacrificiorum genera traduntur. Quosdam enim sagittis configebant: Et intra sacras aedes patibulo suffigebant. Magnamque e foeno chorto statuam apparantes: Eique lignum iniectantes: pe coraque &uarias immittentes baeluas: atque homines holocaustum faciebant. In Oceano autem Insulam paruam non longe in pelago in exitu Ligeris amnis praeiacentem esse inquit. Eam inhabitare Sannitarum mulieres: Bacchi numine afflatas: Ipsas quidem deum istum propitiantes: &festis ritibus &aliis sacrorum formis exorantes. Virum nullum Insulam inscendere, Caeterum mulieres ipsas traiiciem tes uiris commisceri. Rursusque reuerti. Annui mortis esse: ut templum eodem die detegant: denuoque tegant: ante solis occasum: unaquaque pondus afferente. Cuius uero pondus exciderit: eam ab reliquis dilacerati. Particulas autem baimulantes: non ante cessare: quaem rabies ipsa cessauerit. Semper autem euenire: ut aliquam id passura cadat. Multo antem fabulosius id: quod Artemidorus asserit quidem: de coruis accidens est. Por tum enim quendam in Oceani littoribus esse scribit: quem duorum coruorum uulgo nominant. In eo quidem duas apparare coruos: dextris albicantes alis. Qui igitur ulla de re controuersantur: illuc accedere: in sumblimi loco po sita tabella utrumque seorsum in ipsa lagana collocare.