Latin
191.5 to 191.7
Strabo, Strabo de situ orbis 191.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qui Liguriam habitant: ut plurimum ex praecore uictum agitant: lacte ordeaceaque po tione: maritimis ex loncis: ac montanis pastum quaeritantes. Materiam uero aedificandis nauibus frequentissimam: hinc montes habent arboresque maximas: adeo ut in quibusdam crassitudinis diameter octonis in ueniatur pedibus. Plurima etiam ad uarinos usus: &fabricanda mortaria. Nec uero ad conficiendas mensas deteriora. Quae omnia ad Emporium Genuam comportantur. Pecoram item Pellesque &mella. Contra uero oltum &uinum Italicum exportant. Quod quidem illis modicum: ac picatum &austrum est. Hînc equi muli nascuntur: quos gygenios uocitant. Hinc Ligusticae tunicae: hinc sagula. Abundat etiam apud eos Lingurium: quod electrum quidam appellat. Non multi admodum equo militant. Pedites uero: in tumultuariis praesertim pugnis optimi. Aereis autem utentes parmis: coniecturam dedere: sese origine graecos esse. Mo noechus praeterea portus statio quaedam est: non magnarum non multarum capax nauium: Templum habens Herculis: cognomento Monoechi: quoniam is in eo habitet. solus. Porro Massiliensis annauigatio: ipso ex nomine hucusque uidetur extendi. Ab antipoli uero: pauloplus stad. colabest. Hoc ex loco Massiliam usque &paulo ulterius gens Sallyorum incumbentes tenet alpes: &nonnullas ipsius littoris rupes: con Graecis promiscuae. Prisci autem Graeci Sallyos ipsos Ligures uocant. Regionemque Ligusticam: quam Massilienses habitant. Posteri uero Galli: Ligures uocauerunt planiciem ipsam usque Luerionem atque Rhodanum. Ex qua ipsi incolae: non modo peditatum: uerum etiam equitatum mittere solebant: in denas diuisi partes. Priores hos ex transalpinis Gallis in potestatem redegere Romani contra istos: contraque i. igures bellum diu turnum protrahentes: cum ipsis transitum in Hispaniam occludere conarentur: qui per littus habendus esset. Nam terra marique: frequentissima illorum fuere latrocinia. Tantoque ualebant robore: ut uix adductus etiam magnis exemrcitibus: tutum transeuntibus iter extiterit. Octogesimum uero cum eis belligerantes ad annum: difficulter effeterunt: ut plublice permeantibus: uia ad stad. xii. latitudinem laxaretur.